Liber Quartus Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 43 : Responditque ei minister eius: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 4
    • Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in opera sua. At ille dixit: Da populo ut comedat. Responditque minister ejus: Quantum est hoc ut apponam coram centum viris? Rursum ille: Da, ait, populo ut comedat, ( R4, 4, 42 et R4, 4, 43) et reliqua. Denique vir de Baalsalisavenire describitur, deferens viro Dei panes primitiarum,et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. Quem autem virum istum accipere melius possumus, quam coetum sanctorum patrum, quivirtute animi et bonorum operum pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse dicitur. Baalsalisa enim habens tertium interpretatur. Recte ergo de Baalsalisa est, qui ternarium numerum in credulitate et confessionesanctae Trinitatis servat. Hic ergo viro Dei panes primitiarum offert, cum Redemptori nostro per gratiam ejusinspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert viginti panes hordeaceos, hoc est decalogum legis in Moysi et prophetarumscriptis comprehensum. Offert frumentum novum in perasua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostriadventum, in sancti Evangelii et apostolorum scriptis profert (voir: Mt, 13) . Jubet ergo Elisaeus noster ministris suis, sanctis videlicet praedicatoribus, uthanc oblationem populo fidelium dispensent, ut secundum illud Evangelii (voir: Mt, 14) , de thesauro suo velut scriba doctus in regno coelorum proferant nova etvetera, quatenus pabulo divini verbi reficiantur. Quod mysterium in Evangelio iteratum legimus (voir: Mt, 15) , cum in fractione quinque panum quinque millia hominum satiata essecommemorantur, et satiatis turbis, collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportasfragmentorum, quia nullus est qui sacramenta divinae Scripturae per omnia caperepossit, quin sibi satiato supererit juxta verbumDomini.