V. 1 :
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis
regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Haphsiba.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 19
« Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus
proeo.»
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta
quinque annis regnavit in Hierusalem, etc.
(
R4, 21, 1)Post mortem ergo Ezechiae, narrat Scriptura Manassem filium ejus regnasse
inHierusalem; qui cum ad idola colenda, et abominationes faciendas se
converteret,relinquens Deum patrumsuorum et bona exempla, quae in genitore suo
Ezechiaconspexerat. Locutusque est Dominus ad eum et ad populum ejus, et
attendere noluerunt. Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis
Assyriorum, ceperuntqueManassen, et vinctum catenis atque compedibus, duxerunt in
Babylonem. Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit
poenitentiamvalde coram Domino Deo patrum suorum. Deprecatusque est eum, et
obsecravit intente, et exaudivit orationem ejus,reduxitque eum in Hierusalem in regnum
suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipseesset Deus. Exemplar autem est
haec poenitentia Manasse quod post commissa scelera nullusdebet de Dei misericordia
desperare, sed magis per poenitentiam congruam spemhabereveniae, si eam rite
perfecerit. Post hunc regnavit filius ejus Ammon idololatra.
Post quem Josias filius ejus rex justissimus regnavit, qui omnem spurcitiamidolorum
quam patres sui fabricaverunt, emundavit, et se in Dei cultu
strenueexercuit. Et merito, quia longe ante hoc de illo praedictum est per
prophetam. Interpretatur autem Josias cujus est sacrificium Domino, vel
salus Dominivel Domini fortitudo. Quod autem sequitur de eodem
rege, quod audito librolegis Domini, quem Helchias sacerdos invenit in domo Domini,
scidisset vestimenta sua,et misisset Helchiam sacerdotem et caeteros qui subsequenter
annumerantur, ad Oldamprophetam uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in
secunda. Quid significet illud quod dicitur, « in secunda, » in libro
Paralipomenondeclaratur, ubi scriptum est de praefato rege Ezechia:
Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus,
exstruxitque turres desuper, et forinsecus alterum murum.
(
Ch2, 32) Meminit hujus loci et Sophonias, dicens:
Vox clamoris a porta piscinae et ululatus a secunda:
(
So, 1) pro quo vetus editio quasi proprium nomen luci transtulit in Masena.
Masena quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissamhabitasse
« in secunda, » in secundi muri parte intellige. Quod dicitur de Josia
rege: « Contaminavit quoque Thophet, quod est in convallefilii Ennon, ut nemo
consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. »Frequensest in Scripturis horum
mentio locorum, maxime in libro Regum et Jeremiapropheta. Est autem vallis
Ennon, sive filii Ennon juxta murum Hierusalem contra orientem,in qua nemus
pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Thophet autem sive Thophec (utrumque
enim scribitur) erat locus in eadem convallejuxta piscinam fullonis, cujus meminit
Scriptura, et juxta agrum Aceldema, qui usquehodie monstratur ad australem plagam
montis Sion. Solebant autem in Thophet (quia locus erat amoenissimus, unde
hodie quae hortorumpraebet delicias) posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque
igne suos consecrareliberos, sive holocaustum offerre: sicut in libro Verborum dierum
de Achaz regescriptum est:
Ipse est, quiadolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos
in igne.
(
Ch2, 38) Benennon siquidem Ennon significat, vallis autem Ennon dicitur
HebraiceBenennon, cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna
cognominatur. Quia nimirum sicut in convalle Ennon qui idolis servierunt,
ita in ea, prophetisattestantibus, poenitentia peccatores ex his quae peccaverunt
aeterna damnationepunientur. Denique Jeremias cum referret praecepisse sibi
Dominum ac dixisse:
Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae
fictilis.
(
Jr, 19) Paulo post dicit:
Et non vocabitur locus iste amplius Thophet et vallis filii Ennon, sed
vallis occisionis: et dissipabo consilium Judae et Hierusalem in loco isto, et
subvertam eos gladio.
(
Jr, 19) Isaias quoque manifestissimeThophet infernum appellat. Qui cum
perpetuum diaboli interitum, sub nomine Assur, describeret, dicens:
A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae
fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum:
(
Es, 30) statim quomodo, et ubi esset periturus, subdidit, dicens:
Praeparata est enim ab heriT hophet, a rege praeparata, profunda, et
dilatata.
(
Es, 30) Pulchre ait « et dilatata, » quia Thophet dicitur latitudo.
Nutrimenta, inquit, ejus ignis et ligna multa, status Domini sicut torrens
sulphuris, succendens eam.
(
Es, 30) Contaminavit autem Josias Thophet, vel ossa mortuorum ibi (sicut in
sequentibusde aliis idolorum locis fecisse legitur), vel alia quaelibet immunda
dispergens,quatenus abominationipotius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent
locusappareret. Quod sequitur de eodem rege Josia.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 21
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et
regnavit Manasses filius ejus pro eo. Duodecim
annorum erat Manasses, cum regnare coepisset, et
quinquaginta quinque annis regnavit in
Jerusalem
(
R4, 20, 21 et
R4, 21, 1), etc. Post mortem quoque Ezechiae narrat Scriptura
Manassen filium ejus regnasse in Jerusalem. Qui cum ad idola
colenda et abominationes faciendas se converteret, relinquens Deum
patrum suorum, et bona exempla, quae in genitore suo Ezechia
conspexerat, locutus est Dominus ad eum et ad populum ejus, et attendere
noluerunt.
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis
Assyriorum, ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque
compedibus duxerunt in Babylonem. Qui postquam
coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et poenitentiam
egit valde coram Deo patrum suorum. Deprecatusque
est eum, et obsecravit orationem ejus, reduxitque eum
Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus
ipse est Deus
(
Ch2, 33). Exemplar autem est haec poenitentia Manassae, quod post commissa
scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per
poenitentiam congruam spem habere veniae, si eam rite
perfecerit.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 30
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare
coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in
Hierusalem, fecitque malum in conspectu Domini juxta idola
gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel;
conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat
Ezechias pater ejus; et erexit aras Baal et fecit lucos,
sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam
coeli et coluit eam, et exstruxit aras in domo Domini, de
qua dixit Dominus: In Hierusalem ponam nomen meum; et
exstruxit altaria universae militiae coeli in duobus atriis
templi, et transduxit filium suum per ignem, et ariolatus
est, et observavit auguria; et fecit pythones, et aruspices
multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret
eum
(
R4, 21, 1,
R4, 21, 2,
R4, 21, 3,
R4, 21, 4,
R4, 21, 5 et
R4, 21, 6).
Haec ergo omnia, id est, sive auguratio, sive auspicium, sive
quaelibetimmolatio, sive etiam sortitio, aut quicumque motus avium vel
pecudum, etinspectio quaecumque fibrarum, aut aliquid quod de futuris
videatur ostendere,in operatione daemonum fieri non dubito, diligentium
vel avium vel pecudum, velfibrarum motus aut sortium secundum ea signa
quae docuerunt iidem daemonesobservari ab his quibus artis hujus
scientiam tradiderunt; a quibus omnibus isqui homo Dei est, et in
portione Dei numeratus, penitus debet esse alienus; necaliquid in his
habere commune, quae occultis machinis daemones operantur, neforte
rursus per haec daemonibus societur, atque eorum spiritu et
virtuterepleatur, et ad idolorum cultum denuo reparetur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque
annis regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini juxta idola gentium,
quas
delevit Dominus a facie filiorum Israel. Conversusque est, et aedificavit excelsa,
quae
dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos, sicut fecerat
Achab
rex Israel, et adorabit omnem militiam coeli, et coluit eam. Et exstruxit aras in
domo
Domini, de qua dixit Dominus: In Hierusalem ponam nomen meum. Et exstruxit
altaria universae militiae coeli in duobus atriis templi Domini. Et traduxit filium
suum per
ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit phytones, et aruspices
multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum (
R4, 21, 1,
R4, 21, 2,
R4, 21, 3,
R4, 21, 4,
R4, 21, 5 et
R4, 21, 6).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis