V. 21 :
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius eius pro eo.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 525. 526. : Tristis ut ad tumbam populus defert Ezechiam, Impie Manasses, sceptra parentis habes.
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 21
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et
regnavit Manasses filius ejus pro eo. Duodecim
annorum erat Manasses, cum regnare coepisset, et
quinquaginta quinque annis regnavit in
Jerusalem
(
R4, 20, 21 et
R4, 21, 1), etc. Post mortem quoque Ezechiae narrat Scriptura
Manassen filium ejus regnasse in Jerusalem. Qui cum ad idola
colenda et abominationes faciendas se converteret, relinquens Deum
patrum suorum, et bona exempla, quae in genitore suo Ezechia
conspexerat, locutus est Dominus ad eum et ad populum ejus, et attendere
noluerunt.
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis
Assyriorum, ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque
compedibus duxerunt in Babylonem. Qui postquam
coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et poenitentiam
egit valde coram Deo patrum suorum. Deprecatusque
est eum, et obsecravit orationem ejus, reduxitque eum
Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus
ipse est Deus
(
Ch2, 33). Exemplar autem est haec poenitentia Manassae, quod post commissa
scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per
poenitentiam congruam spem habere veniae, si eam rite
perfecerit.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)