Liber Quartus Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 3 : Obsecro, Domine: memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 493. 494. :

    Tunc abit Isaias; sed poscit flens Ezechias

    Mortis ei tempus differat ut Dominus.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 18
    • Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. ( R4, 20, 3) Felix conscientia quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur. Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. ( Mt, 5, 8) [mauvais référencement: Mt, 5] Et quomodo alibi scriptum est: Quis gloriabitur purum se habere cor? ( Pr, 10) quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit,templi quoque valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quaeScriptura commemorat. Plerumque aliquibus justi necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, sedcum eorum dicta injusti audiunt haec per elationem potius quam per veritatemexistimant prolata. Ex suis enim cordibusverba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona nonaestimant. Sicut gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpanulla est si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen corsemper dissimile longe, et in quibus dictis Dominus ab injustis offenditur in eisdemquoque a justis placatur. Nam Pharisaeus, ingressus templum, dicebat: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, sed justificatus magis publicanus quam ille exiit. ( Lc, 18, 12 et Lc, 18, 13) [mauvais référencement: Lc, 18] Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatempervenisset, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. ( R4, 20, 3)Nec Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox insuis precibus exaudivit. Ecce pharisaeus se justificavit in opere: Ezechias justum se asseruit etiam incogitatione. Atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc? nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat,et in ejus auribus superba non sunt quae humili corde proferunt?
  • Liber 4, Caput 18
    • Flevitque Ezechias fletu magno. Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum, dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus patris tui David: Audivi orationem tuam, vidi lacrymam tuam et ecce sanavi te. Die tertio ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim annos. Sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum. ( R4, 20, 3, R4, 20, 4, R4, 20, 5 et R4, 20, 6) Flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat insua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat, nam post mortem ejus Manasses cumduodecim annorum esset, regnare coepit in Juda. Ex quo perspicuum est post tertium annum concessae vitae, Manassen essegeneratum. Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo seminenasciturum. Quamvis alii asserunt sanctos viros, non terreri propter incertum judicii, etignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint, simulque facti quaestiosolvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulispraestatuta sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel vivat aliquis velmoriatur. Praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortemresuscitatos plurimos legamus. Revertitur autem ad regem propheta Domini jussione, ut ipse sanaret quipercusserat, et vocatur Ezechias dux populi mei, et filius David, cujus operasectabatur: fecerat enim rectum juxta omnia quae fecerat David pater ejus, et auditurejus oratio, videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino in veritate, et incorde perfecto. Et fleverat fictu magno, et quod placitum erat in oculis ejus fecerat. Adjiciunturque quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat,et insupervivente illo regni securitas repromittitur. Sin autem (ut quidam putant) in corpore vivere condemnatio est, et juxta illudquod dicitur: « Revertere, anima mea, in requiem tuam. » Et in alio loco: « Educ decarcere animam meam, » optanda est mos, ut de carcere liberemur quomodo nunc donat probeneficio, ut qui liberandus erat adhuc quindecim annis vivat in carcere?

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 20
    • Obsecro, Domine, memento, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim ( R4, 20, 3), etc. Felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ( Mt, 5, 8) [mauvais référencement: Mt, 5]. Et quomodo alibi scribitur: Quis gloriabitur parvum habere se cor? ( Pr, 20) Quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quo idola destruxerit, templi valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura commemorat. (voir: Greg, sl) Plerumque aliquibus justi necessitatibus afflicti, sua opera coguntur fateri. Sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non aestimant. Sicut gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verisimilia, sed tamen cor semper longe dissimile. Et in quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. ( Lc, 18, 12) [mauvais référencement: Lc, 18]Sed justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto ( R4, 20, 3); nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere. Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat; et in ejus auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur?
  • Liber 4, Caput 20
    • Flevit itaque Ezechias fletu magno, et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus patris tui David: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam; et ecce sanavi te. Die tertio ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim annos. Sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum ( R4, 20, 3, R4, 20, 4, R4, 20, 5 et R4, 20, 6). (voir: Hier, sl) Flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat. Nam post mortem ejus Manasses, cum duodecim annorum esset, regnare coepit in Judaea. Ex quo perspicuum est, post tertium annum concessae vitae Manassem esse generatum. Ergo iste omnis fletus est, quod desperabat Christum de suo semine nasciturum. Alii asserunt, quosvis sanctos viros morte terreri, propter incertum judicium et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint. Simulque facti quaestio solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit, sed voluntate Dei, et ignotis mortalibus causis vel vivat aliquis, vel moriatur. Praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus. Revertitur autem ad regem propheta, Domini jussione, ut ipse sanaret qui percussit. Et vocatur Ezechias dux populi ejus, et filius David, cujus opera sectabatur. Fecerat enim certum juxta omnia quae fecit David pater ejus, et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino in veritate, et in corde perfecto, et fleverat fletu magno, et quod placitum erat in oculis ejus fecerat. Adjiciunturque quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat, et insuper, vivente eo, regni securitas repromittitur. Sin autem (ut quidam putant) in corpore vivere condemnatio est, et juxta illud quod dicitur: « Revertere, anima mea, in requiem tuam; » et in alio loco: « Educ de carcere animam meam; » optanda est mors, ut de carcere liberemur, quomodo nunc Dominus donat pro beneficio, ut qui liberandus erat adhuc quindecim annis vivat in carcere?

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem ( R4, 20, 2). Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi, juxta quod Salomon palatium extruxerat: vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus sibi ostentare videretur: et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim in conspectu tuo in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te, fecerim ( R4, 20, 3). Perfectionem cordis in eo nunc dicit, quod idola destruxerit, templi valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit, quae Scriptura libri Regum et Paralipomenon commemorat. Flevitque fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat: post tertium enim annum concessae vitae Manassem genuit. Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo semine nasciturum. Plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri: sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius, quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est, sibi hoc hominem arrogare, quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat, quod est. Unde saepe contingit, ut justi et injusti habeant verba similia: sed tamen cor semper longe dissimile. Et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo ( Lc, 18, 12). Sed justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto ( R4, 20, 3 et Es, 38, 3). Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit, aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere. Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Domino placuit. Cur itaque hoc? Nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur.