V. 2 :
Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens:
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 493. 494. : Tunc abit Isaias; sed poscit flens Ezechias Mortis ei tempus differat ut Dominus.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 18
Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens.
(
R4, 20, 2) Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad templum ire
nonpoterat. Ad parietem autem templi juxta quod Salomon palatium
exstruxerat: vel absolute adparietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare
videretur. Aut certe juxta Jeremiam ad cor suum, qui idcirco parietem cor
appellat, ut totamente Dominum deprecaretur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 20
Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum,
dicens
(
R4, 20, 2): Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem, quia ad templum
ire non poterat, etc. Ad parietem autem templi, juxta quod
Salomon palatium exstruxerat, vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas
assidentibus ostentare videretur. Aut recte, juxta Jeremiam,
ad cor suum, qui circum, id est, parietem, cor appellat, ut tota mente
Dominum precaretur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem (
R4, 20, 2). Quia ad templum ire non
poterat, ad parietem templi, juxta quod Salomon palatium extruxerat: vel absolute
ad parietem,
ne lacrymas suas assidentibus sibi ostentare videretur: et ait: Obsecro, Domine, memento,
quaeso, quomodo ambulaverim in conspectu tuo in veritate, et in corde perfecto, et
quod
placitum est coram te, fecerim (
R4, 20, 3). Perfectionem cordis in eo nunc dicit, quod idola
destruxerit, templi valvas aperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit,
quae
Scriptura libri Regum et Paralipomenon commemorat. Flevitque fletu magno propter
promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore
Ezechias
filios non habebat: post tertium enim annum concessae vitae Manassem genuit. Ergo
iste omnis
est fletus, quia desperaverat Christum de suo semine nasciturum. Plerumque enim justi
aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri: sed cum eorum dicta injusti
audiunt, haec per elationem potius, quam per veritatem existimant prolata. Ex suis
enim
cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse vera bona non existimant.
Sicut enim
gravis culpa est, sibi hoc hominem arrogare, quod non est, sic plerumque culpa nulla
est, si
humiliter bonum dicat, quod est. Unde saepe contingit, ut justi et injusti habeant
verba
similia: sed tamen cor semper longe dissimile. Et ex quibus dictis Dominus ab injustis
offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat:
Jejuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo (
Lc, 18, 12). Sed
justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis
afflictus ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit:
Obsecro,
Domine: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto (
R4, 20, 3 et
Es, 38, 3). Nec tamen
Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit, aut renuit, quem mox in suis
precibus
exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere. Ezechias justum se asseruit etiam
in
cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Domino placuit. Cur itaque hoc? Nisi
quia
omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationes pensat, et in ejus auribus superba
non sunt,
quae humili corde proferuntur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis