V. 12 :
In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras
et
munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 511. 512. 513. 514. : Rex Merodach Baladan mittens proceres Babylonis, Ierusalem fecit pergere cum notulis; Qui simul ascendunt Ezechiae regis in aulam, Atque sui
referunt regis amicitiam.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 18
In tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan, rex Babyloniorum,
litteras et munera ad Ezechiam.
Audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum
aromatum, et aurum et argentum et pigmenta varia, unguenta quoque et domum
vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis.
Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni
potestate sua.
(
R4, 20, 12 et
R4, 20, 13)Supra legimus
(voir:
R4, 18)
decimo quarto anno regis Ezechiae ascendisse Sennacherib regem Assyriorum
superomnes civitates Juda munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse Lachis,
transisseLobnam, misisse Hierusalem partemexercitus sui, caesaque per angelum centum
octogintaquinque millia exercitus ejus, et ipsum fugisse Niniven, interfectumque a
filiis infano dei sui, et regnasse pro eo Asarhaddon filium ejus.
Aegrotasse Ezechiam, et recepisse prophetae nuntio sospitatem, factum
signumincredibile, ut sol horarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex
diesfieret. Nunc legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo
haec gesta suntomnia, miserit Berodach Baladan, filius Baladan rex Babylonis, libros
et munera adEzechiam, non Asarhaddon, qui Sennacherib patri apud Syrios in regnum
successerat, decujus seu morte seu vita Scriptura conticuit. Ex quo
perspicuum est, aliud fuisse tunc regnum Assyriorum, et
aliudBabyloniorum.Denique Samariam, id est, sex tribus cepere Assyrii,
Judam autem et Hierusalempostea legimus cepisse Chaldaeos, quorum rex Nabuchodonosor
fuit.. Et quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque
cursus, longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate monstratur,
intellexerunt solemreversum, diei spatia duplicata, serviere ei quem solum deum, id
est, solemputabant. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent,
fama per omnes gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Ezechiae, etiam
cursum signiclarissimi commutatum, quam non esse opinationem meam, sed Scripturae
sanctae fidemDierum verba testantur
(voir:
Ch2, 32)
, quae dixere post alia:
Ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et
avertit eas subter ad occidentem urbis David.
In omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit.
(
Ch2, 32) Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum,
utinterrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus
uttentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus. Idcirco autem
tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et solisregressum, et
congratulationem regni potentissimi, cor illius elevatum est. Denique in
eodem volumine scribitur:
Multi deferebant hostias et sacrificia in Hierusalem Domino, et munera
Ezechiae regi Juda, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit ad
Dominum.
Et exaudivit eum,et dedit ei signum, sed non juxta beneficia quae acceperat,
retribuit: quia exaltatum est cor ejus.
Et facta est contra eum ira, et contra Judam, et Hierusalem.
(
Ch2, 32) Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia
mitigatam,inferens: « Et humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus,
tam
ipse quamhabitatores Hierusalem, et idcirco non venit ira super eos Domini in diebus
Ezechiae.» Laetatus est ergo in adventum legatorum Berodach, quem patrem fuisse
NabuchodonosorHebraei autumant, et in datione munerum, et congratulatione sanitatis
suae ostenditquae eis juxta Septuaginta domum νεχοθὰ pro quaSymmachus transtulit aromatum suorum, et thesauros auri
etargenti, et adoramentorum etunguenti optimi, quod in Hebraico scribitur olei boni,
et omnes thesauros vasorumGazae, sive, ut ibi legitur, vasorum suorum. Gaza
autem lingua Persarum divitiae nuncupantur, nec est Hebraeus sermo,
sedbarbarus. « Non fuit, inquit, verbum. » Quod juxta Hebraicam
consuetudinem, pro refrequenter accipitur, quod non ostenderet eis in domo sua, et
in
omni potestatesua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros
suos atque palatii, sed ettempli ostenderit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus
valvis atrii laminas antejam tulerat.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 20
In tempore illo misit Merodach Baladam, filius
Baladam, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam.
Audierat enim, quod aegrotasset Ezechias.
Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et
ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et
pigmenta varia. Unguenta quoque et domum vasorum suorum, et
omnia, quae habere poterat in thesauris suis. Non
fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in
omni potestate sua
(
Es, 39,
R4, 20, 12 et
R4, 20, 13). Supra legimus
(voir:
R4, 18)
, decimo quarto anno regis Ezechiae ascendisse Sennacherib, regem
Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepisse eas, et
postea obsedisse Lachis, transisse Lobnam, misisse Jerusalem partem
exercitus sui, caesaque per angelum centum octoginta quinque millia
exercitus ejus, et ipsum fugisse Niniven, interfectumque a filiis in
fano Dei sui, et regnasse pro eo Asarhadon filium ejus; aegrotasse
Ezechiam, et recepisse, propheta nuntio, sospitatem; factum signum
incredibile, ut sol decem horarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et
pene duplex dies fieret
(voir:
R4, 19)
; nunc legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno, quo
haec gesta sunt omnia, misit Merodach Baladam, filius Baladam, rex
Babylonis, litteras et numera ad Ezechiam, Asarhaddon, qui Sennacherib
patri apud Assyrios in regnum successerat, de cujus seu morte seu vita
Scriptura conticuit. Ex quo perspicuum est aliud fuisse tunc
regnum Assyriorum, et aliud Babyloniorum. Denique Samariam,
id est, decem tribus cepere Assyrii. Judam autem et Jerusalem
postea legimus cepisse Chaldaeos, quorum rex Nabuchodonosor fuit.
Et quia, apud eos astrorum observantia est, stellarumque
cursus longo usu et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate
monstratur, intellexerunt solem reversum, diei spatia duplicata, servire
ei quem solum Deum, id est, solem putabant. Cumque causas
hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes
volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judaeae etiam cursum
signi clarissimi commutatum. Quam non esse opinationem meam,
sed Scripturae sanctae, Dierum Verba testantur, quae dixere post alia:
Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem
aquarum Gion, et avertit eas subtus ad occidentem urbis
David. In omnibus operibus suis fecit prospere
quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis, qui
missi fuerant ad eum, et interrogarent de portento, quod
acciderat super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et
nota fierent omnia quae erant in corde ejus
(
Ch2, 32). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam
victoriam, et solis regressum, et congratulationem regni potentissimi:
cor illius elevatum est. Denique in eodem volumine scribitur:
Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in
Jerusalem, et munera Ezechiae regi Judae; et exaltatus est
coram cunctis gentibus. In diebus illis
aegrotavit usque ad mortem, et oravit Dominum, et exaudivit
eum, et dedit ei signum
(voir:
R4, 20)
.
Sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit: quia
exaltatum est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra
Judam et Jerusalem
(
Ch2, 32). Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit
poenitentia mitigatam, inferens:
Et humiliatus est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus,
tam ipse, quam habitatores Jerusalem; et idcirco non venit ira
Domini super eos in diebus Ezechiae
(
Ch2, 32). Laetatus est ergo in adventu legatorum Merodach, quem patrem
fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione munerum et
congratulatione sanitatis suae. « Ostenditque eis (juxta
Septuaginta) domum Nechotha » pro qua Symmachus transtulit, « aromatum
suorum, et thesauros argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi
(quod in Hebraico scribitur, olei boni ), et omnes thesauros
vasorum Gazae, » sive (ut ibi legitur) « vasorum suorum. » Gaza autem,
lingua Persarum, divitiae nuncupantur; nec est Hebraeus sermo,
sed barbarus. « Non fuit, inquit, verbum (quod, juxta
Hebraicam consuetudinem, pro re frequenter accipitur:) quod non
estenderet eis in domo sua et omni potestate sua. » Unde Dei ira
justissima, quod non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi
ostenderit; quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis auri
laminas jam tulerat.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 28
Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et victoriam
demedia capitivitate, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse
moriturum,ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus.
Sed nulla quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis
Deiocculto consilio fiunt: nam cuncta Deus futura praesciens, ante
saeculadecrevit qualiter per saecula disponantur.
Statutum quippe jam homini est vel quantum hunc mundi prosperitas
sequatur,vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut
immoderataprosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet.
Statutum quoque est in aeterna veritate quantum in ista vita
mortaliunusquisque temporaliter vivat, quia, etsi annos quindecim
Ezechiae regi advitam addidit, omnipotens tamen Deus, cum eum mori
permisit, tunc eumpraescivit esse moriturum.
Qua in re quaestio oritur quo modo ei per prophetam dicatur:
Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives
(
Es, 38, 1), cui mortis sententia dictaest, sed protinus ad ejus lacrymas est
addita vita.
Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse debebat, per
largitatemvero misericordiae illo eum tempore a morte distulit, quo ante
saecula ipsepraescivit.
Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille
morimerebatur, nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut largitate
Dei annivitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque
spatium vitaequod inopinate foris est additum, sine augmento
praescientiae fuit intusstatutum.
Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem
(
Es, 38, 2).
Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi juxta quod
Salomonpalatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas
assidentibussibi ostentare videretur.
Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quo modo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod
placitum est coram te fecerim
(
Es, 38, 3).
Perfectionem cordis nunc in eo dicit, quod idola destruxerit, templi
valvasaperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae
Scripturalibris Regum et Paralipomenon commemorat.
Flevitque fletu magno
(
Es, 38, 3), propter promissionem Domini ad David, quamvidebat in sua morte
perituram.
Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; post tertium enim
annumconcessae vitae, Manassen genuit.
Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo
seminenasciturum: plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti
sua operacoguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per
elationem potiusquam per veritatem existimant prolata: ex suis enim
cordibus verba justorumpensant, et dici humiliter posse vera bona non
existimant.
Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est,
sicplerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est.
Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed
tamen corsemper longe dissimile: et ex quibus dictis Dominus ab injustis
offenditur, ineisdem quoque a justis placatur: nam Pharisaeus ingressus
templum dicebat:
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae
possideo
(
Lc, 18, 12), sed justificatus magis publicanus quam ille exiit.
Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem
venisset,in oratione compunctus dixit:
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in
veritate et corde perfecto
(
Es, 38, 3).
Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut
renuit,quem mox in suis precibus exaudivit.
Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit
etiamin cogitatione; atque unde ille offendit, inde iste Domino
placuit.
Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac
cogitationespensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili
cordeproferuntur?
Vocatur quoque Ezechias dux populi et filius David, cujus opera
sectabatur:fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit.
David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae quo
modoambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto, et fleverat
fletu magnoet quod placitum est in oculis ejus fecerat.
Et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem
istam propter me et propter David servum meum
(
R4, 20, 6).
Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus
addiditquindecim annos ad vitam, id utique faciens quod ante
constitutionem mundi sefacturum esse praesciebat, et in sua voluntate
servabat.
Non ergo id fecit quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum
quod sefacturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte
dicerentur, nisi adaliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis
habuerat.
Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat; secundum
illasautem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex
aeternitate noveratquid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum
erat, tunc erat finiturusvitam quando finivit vitam; quia etsi oranti
concessum est, etiam sic eumoraturum ut tali orationi concedi oporteret,
ille utique praesciebat cujuspraescientia falli non poterat, et ideo
quod praesciebat, necessario futurumerat.
Quindecim anni Ezechiae regi, miserante Deo, protelati ad vitam sunt
ei,mystice figurantes quia quicumque utriusque Testamenti plenitudinem
custodiunt,aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis
consummationem etEvangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt
beatitudinem.
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum: quam cum
attulissent et posuissent super ulcus ejus, sanatum est
(
R4, 20, 7).
Ac per hoc non spernendam esse medicinam quae usu constet et
experimento,quia et hanc fecerit Deus.
Posthaec ait Isaias:
Idem nomen graduum quod et linearum significat, id est,
distinctionemhorarum, quas duodecim per diem in horologio notare
solemus.
Ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra
descendens,horarum spatia terminaret.
Erat autem hora die decima, quando haec regi loquebatur.
Vis ergo
, inquit,
ut ascendat umbra decem lineis
(
R4, 20, 9) procedentesole super terram per boreales plagas usque ad
orientem, quod subtus terramquotidiana consuetudine cursus sui erat
facturus; an ut revertatur umbratotidem gradibus conversa retrorsum,
sole ipso quoque per australem plagam adorientem regresso? At rex:
Facile est
, inquit,
umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut
revertatur retrorsum decem gradibus
(
R4, 20, 10).
Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo
moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo
altius, idest, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane
nullainterveniente nocte facturus advolaret.
Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, in
ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri
vident; quia solcaetero orbi in occasu et sub terra positus, nihilo
minus tota nocte supraterrum appareat, et quo modo aperte occidens ad
orientem humilis redeatmanifeste videatur, donec tempore opportuno denuo
toto orbi communi exortureddatur: sicut et veterum historiae et nostri
homines aevi, qui illis departibus adveniunt abundantissime
produnt.
Numquam autem ii qui interiora austri incolunt, videre solem per
meridianasplagas queunt ad orientem ab occasu redire.
Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum et
praesentistemporis et futuri typus erat, ut quo modo sol revertebatur ad
exordium sui,ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in
hebdomade etogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia
protelentur.
Vel certe decem gradus in descensu solis temporum ordines sunt, per
quosumbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol
justitiae Christusper resurrectionem ascendit.
Primus itaque gradus descensionis in angelis fuit, in quo antiquis
patribusapparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat; denique
et ad Jacobsic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus cui
unxisti titulum et vovisti votum
(voir:
Gn, 31, 13)
, ut et angelum et Deumostenderet.
Secundus gradus descensionis in patriarchis fuit, quia in omnibus,
utApostolus ait, ipse est operatus.
Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est.
Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram
repromissionisintroduxit.
Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat.
Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus
inprophetis, quia per eos est nuntiatus.
Octavus in pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus
inhomine.
Decimus in passione.
Per hos enim gradus decem, quos ipse per umbram legis Christus
descendit, acrursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per
eosdem gradusascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis
radiis illustravit,obscura revelans, clausa reserans, et omnia recta
denudans.
In tempore illo misit Marodachaladan rex Babylonis litteras
et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset
(
R4, 20, 12).
In tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt quae
superiusnarrantur, misit Marodochaladan rex Babylonis libros et munera
ad Ezechiam,quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus
longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Dei nativitate
monstratur.
Intellexerunt solem reversum, diei spatia du licata, servire ei quem
solumDeum putabant.
Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes
gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam
cursum signiclarissimi commutatum.
Quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens:
Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere
quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis qui missi
fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat
super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent
omnia quae erant in corde ejus
(
Ch2, 32, 30 et
Ch2, 32, 31).
Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et
solisregressum et congratulationem regni potentissimi, cor illius clatum
est.
Denique in eodem volumine scribitur:
Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in
Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae, et exaltatus est
coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad
mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum;
sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia exaltatum
est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et
Hierusalem
(
Ch2, 32, 23,
Ch2, 32, 24 et
Ch2, 32, 25).
Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia
mitigataminferens:
Humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam
ipse quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit super eos
ira Domini
(
Ch2, 32, 26). In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum
Marodachaladan, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et
in oblatione munerum etcongratulatione sanitatis suae.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
In tempore illo misit Merodach Baladan rex Babylonis litteras, et munera ad
Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias (
R4, 20, 12), etc. In tempore illo; hoc
est in eodem anno, quo haec gesta sunt, quae superius narrantur, misit Merodach filius
Baladan
rex Babylonis litteras, et munera ad Ezechiam, quia apud eos astrorum observantia
est,
stellarumque cursus longo usu, et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate
monstratur. Intellexerunt Solem reversum diei spatia duplicata, servire ei quem Deum
solum
putabant: cumque causas hujus miraculi, rationemque perquirerent, fama per omnes gentes
volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam cursum signi clarissimi
commutatum: quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens:
Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere quae voluit. Attamen in legatione
principum Babylonis, qui missi fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento, quod
acciderat
super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant
in corde
ejus (
Ch2, 32, 30 et
Ch2, 32, 31). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et Solis
regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius elatum est. Denique
in eodem
volumine scribitur:
Multi deferebant hostias, et sacrificia Domino in
Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae: et exaltatus est post haec coram cunctis
gentibus.
In diebus illis aegrotavit usque ad mortem: et oravit Dominum, et exaudivit eum,
et dedit ei signum. Sed non juxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia exaltatum
est
cor ejus, et factum est contra eum ira, et contra Juda, et Hierusalem (
Ch2, 32, 23,
Ch2, 32, 24 et
Ch2, 32, 25). Rursumque
Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: et
humiliatus est postea, eo quod exaltatum est cor ejus, tam ipse, quam habitatores
Hierusalem;
et idcirco non venit ira Domini super eos in diebus Ezechiae (
Ch2, 32, 26).
Liber 4, Caput 2
In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum
Merodach Baladan (
R4, 20, 12): quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione
munerum, et congratulatione sanitatis suae. Ostenditque eis domum aromatum suorum, et
thesauros argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes thesauros
vasorum
suorum: non fuit res; quam non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua (
R4, 20, 13): Unde
iram Dei justissime merebatur, quod non solum thesauros suos, atque palatii, sed et
templi
ostenderet, quod certe fuit potestatis ejus, de cuius valvis aureas laminas ante jam
tulerat.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis