V. 30 :
Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit
eas subter ad occidentem urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere
quae voluit.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 4, Caput 28
Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et victoriam
demedia capitivitate, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse
moriturum,ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus.
Sed nulla quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis
Deiocculto consilio fiunt: nam cuncta Deus futura praesciens, ante
saeculadecrevit qualiter per saecula disponantur.
Statutum quippe jam homini est vel quantum hunc mundi prosperitas
sequatur,vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut
immoderataprosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet.
Statutum quoque est in aeterna veritate quantum in ista vita
mortaliunusquisque temporaliter vivat, quia, etsi annos quindecim
Ezechiae regi advitam addidit, omnipotens tamen Deus, cum eum mori
permisit, tunc eumpraescivit esse moriturum.
Qua in re quaestio oritur quo modo ei per prophetam dicatur:
Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives
(
Es, 38, 1), cui mortis sententia dictaest, sed protinus ad ejus lacrymas est
addita vita.
Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse debebat, per
largitatemvero misericordiae illo eum tempore a morte distulit, quo ante
saecula ipsepraescivit.
Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille
morimerebatur, nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut largitate
Dei annivitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque
spatium vitaequod inopinate foris est additum, sine augmento
praescientiae fuit intusstatutum.
Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem
(
Es, 38, 2).
Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi juxta quod
Salomonpalatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas
assidentibussibi ostentare videretur.
Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quo modo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod
placitum est coram te fecerim
(
Es, 38, 3).
Perfectionem cordis nunc in eo dicit, quod idola destruxerit, templi
valvasaperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae
Scripturalibris Regum et Paralipomenon commemorat.
Flevitque fletu magno
(
Es, 38, 3), propter promissionem Domini ad David, quamvidebat in sua morte
perituram.
Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; post tertium enim
annumconcessae vitae, Manassen genuit.
Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo
seminenasciturum: plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti
sua operacoguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per
elationem potiusquam per veritatem existimant prolata: ex suis enim
cordibus verba justorumpensant, et dici humiliter posse vera bona non
existimant.
Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est,
sicplerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est.
Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed
tamen corsemper longe dissimile: et ex quibus dictis Dominus ab injustis
offenditur, ineisdem quoque a justis placatur: nam Pharisaeus ingressus
templum dicebat:
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae
possideo
(
Lc, 18, 12), sed justificatus magis publicanus quam ille exiit.
Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem
venisset,in oratione compunctus dixit:
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in
veritate et corde perfecto
(
Es, 38, 3).
Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut
renuit,quem mox in suis precibus exaudivit.
Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit
etiamin cogitatione; atque unde ille offendit, inde iste Domino
placuit.
Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac
cogitationespensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili
cordeproferuntur?
Vocatur quoque Ezechias dux populi et filius David, cujus opera
sectabatur:fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit.
David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae quo
modoambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto, et fleverat
fletu magnoet quod placitum est in oculis ejus fecerat.
Et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem
istam propter me et propter David servum meum
(
R4, 20, 6).
Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus
addiditquindecim annos ad vitam, id utique faciens quod ante
constitutionem mundi sefacturum esse praesciebat, et in sua voluntate
servabat.
Non ergo id fecit quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum
quod sefacturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte
dicerentur, nisi adaliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis
habuerat.
Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat; secundum
illasautem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex
aeternitate noveratquid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum
erat, tunc erat finiturusvitam quando finivit vitam; quia etsi oranti
concessum est, etiam sic eumoraturum ut tali orationi concedi oporteret,
ille utique praesciebat cujuspraescientia falli non poterat, et ideo
quod praesciebat, necessario futurumerat.
Quindecim anni Ezechiae regi, miserante Deo, protelati ad vitam sunt
ei,mystice figurantes quia quicumque utriusque Testamenti plenitudinem
custodiunt,aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis
consummationem etEvangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt
beatitudinem.
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum: quam cum
attulissent et posuissent super ulcus ejus, sanatum est
(
R4, 20, 7).
Ac per hoc non spernendam esse medicinam quae usu constet et
experimento,quia et hanc fecerit Deus.
Posthaec ait Isaias:
Idem nomen graduum quod et linearum significat, id est,
distinctionemhorarum, quas duodecim per diem in horologio notare
solemus.
Ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra
descendens,horarum spatia terminaret.
Erat autem hora die decima, quando haec regi loquebatur.
Vis ergo
, inquit,
ut ascendat umbra decem lineis
(
R4, 20, 9) procedentesole super terram per boreales plagas usque ad
orientem, quod subtus terramquotidiana consuetudine cursus sui erat
facturus; an ut revertatur umbratotidem gradibus conversa retrorsum,
sole ipso quoque per australem plagam adorientem regresso? At rex:
Facile est
, inquit,
umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut
revertatur retrorsum decem gradibus
(
R4, 20, 10).
Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo
moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo
altius, idest, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane
nullainterveniente nocte facturus advolaret.
Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, in
ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri
vident; quia solcaetero orbi in occasu et sub terra positus, nihilo
minus tota nocte supraterrum appareat, et quo modo aperte occidens ad
orientem humilis redeatmanifeste videatur, donec tempore opportuno denuo
toto orbi communi exortureddatur: sicut et veterum historiae et nostri
homines aevi, qui illis departibus adveniunt abundantissime
produnt.
Numquam autem ii qui interiora austri incolunt, videre solem per
meridianasplagas queunt ad orientem ab occasu redire.
Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum et
praesentistemporis et futuri typus erat, ut quo modo sol revertebatur ad
exordium sui,ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in
hebdomade etogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia
protelentur.
Vel certe decem gradus in descensu solis temporum ordines sunt, per
quosumbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol
justitiae Christusper resurrectionem ascendit.
Primus itaque gradus descensionis in angelis fuit, in quo antiquis
patribusapparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat; denique
et ad Jacobsic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus cui
unxisti titulum et vovisti votum
(voir:
Gn, 31, 13)
, ut et angelum et Deumostenderet.
Secundus gradus descensionis in patriarchis fuit, quia in omnibus,
utApostolus ait, ipse est operatus.
Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est.
Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram
repromissionisintroduxit.
Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat.
Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus
inprophetis, quia per eos est nuntiatus.
Octavus in pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus
inhomine.
Decimus in passione.
Per hos enim gradus decem, quos ipse per umbram legis Christus
descendit, acrursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per
eosdem gradusascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis
radiis illustravit,obscura revelans, clausa reserans, et omnia recta
denudans.
In tempore illo misit Marodachaladan rex Babylonis litteras
et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset
(
R4, 20, 12).
In tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt quae
superiusnarrantur, misit Marodochaladan rex Babylonis libros et munera
ad Ezechiam,quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus
longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Dei nativitate
monstratur.
Intellexerunt solem reversum, diei spatia du licata, servire ei quem
solumDeum putabant.
Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes
gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam
cursum signiclarissimi commutatum.
Quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens:
Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere
quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis qui missi
fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat
super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent
omnia quae erant in corde ejus
(
Ch2, 32, 30 et
Ch2, 32, 31).
Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et
solisregressum et congratulationem regni potentissimi, cor illius clatum
est.
Denique in eodem volumine scribitur:
Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in
Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae, et exaltatus est
coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad
mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum;
sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia exaltatum
est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et
Hierusalem
(
Ch2, 32, 23,
Ch2, 32, 24 et
Ch2, 32, 25).
Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia
mitigataminferens:
Humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam
ipse quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit super eos
ira Domini
(
Ch2, 32, 26). In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum
Marodachaladan, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et
in oblatione munerum etcongratulatione sanitatis suae.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
In tempore illo misit Merodach Baladan rex Babylonis litteras, et munera ad
Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias (
R4, 20, 12), etc. In tempore illo; hoc
est in eodem anno, quo haec gesta sunt, quae superius narrantur, misit Merodach filius
Baladan
rex Babylonis litteras, et munera ad Ezechiam, quia apud eos astrorum observantia
est,
stellarumque cursus longo usu, et exercitatione cognitus, quod et in Domini nativitate
monstratur. Intellexerunt Solem reversum diei spatia duplicata, servire ei quem Deum
solum
putabant: cumque causas hujus miraculi, rationemque perquirerent, fama per omnes gentes
volitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam cursum signi clarissimi
commutatum: quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens:
Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere quae voluit. Attamen in legatione
principum Babylonis, qui missi fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento, quod
acciderat
super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant
in corde
ejus (
Ch2, 32, 30 et
Ch2, 32, 31). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et Solis
regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius elatum est. Denique
in eodem
volumine scribitur:
Multi deferebant hostias, et sacrificia Domino in
Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae: et exaltatus est post haec coram cunctis
gentibus.
In diebus illis aegrotavit usque ad mortem: et oravit Dominum, et exaudivit eum,
et dedit ei signum. Sed non juxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia exaltatum
est
cor ejus, et factum est contra eum ira, et contra Juda, et Hierusalem (
Ch2, 32, 23,
Ch2, 32, 24 et
Ch2, 32, 25). Rursumque
Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: et
humiliatus est postea, eo quod exaltatum est cor ejus, tam ipse, quam habitatores
Hierusalem;
et idcirco non venit ira Domini super eos in diebus Ezechiae (
Ch2, 32, 26).
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis