V. 10 :
Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed
ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 503. 504. : Rex dubitans, inquit: Cito sol petit aequoris undam: Sed, rogo, fac solem retro tenere viam.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 18
At rex: Facile est, inquit, umbram cresceredecem lineis, nec hoc volo fiat,
sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
(
R4, 20, 10) Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo
moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo altius, id est
supraterras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nulla interveniente nocte,
facturusadvolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam
est, vel in ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident:
quia sol caeteroorbi in occasu et sub terra positus, ipsis nihilominus tota nocte
supra terramappareat, et quomodo a parte occidentis ad orientem humilis redeat
manifeste videaturdonec tempore opportuno toto orbi communiexortu reddatur: sicut
et
veterum historiae,et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt,
abundantissime produnt,nunquam autem hi qui interiora austri incolunt, videre solem
per meridianas plagas adorientem ab occasu redire. Quod signum et
praesentis temporis et futuri typus erat, ut quomodo solreverteretur ad exordium sui,
ita et Ezechiae vita, ad detextos annos rediret:nobisque in hebdomade et ogdoade
viventibus per resurrectionem Christi, vitae spatiaprotelentur. Solent
sanctorum locorum in hac provincia monstratores, intra consepta templiostendere gradus
Ezechiae domus vel Achaz, quod sol per eos descenderit. Sed nunquam ego
credo, non dico Achaz qui rex impius fuit, sed cujuslibet regisjusti domum fuisse
in
temploDei: cum Salomon idcirco Deum inter caetera offendissedicatur, quod in sublime
aedificaverit Mello, unde atrium templi, deambulans in turrepalatii, respicere solitus
sit. Solent quidam hos decem gradus linearum ad mysterium Christi
transferre, ut umbrasfigurarum in descensionem Christi interpretentur, per quos iterum
sol justitiaeChristus, post resurrectionem ascendit: Primus itaque gradus descensionis
de Deo inangelo fuit, quia
magni consilii nuntius erat,
(
Es, 9) denique et Jacob sic alloquitur:
Et dixit, inquit, angelus Domini: Ego sum Deus, cui junxisti titulum et
vovisti votum:
(
Gn, 31) ut et angelum et Deum ostenderet. Secundus gradus descensionis de
angelo in patriarchis fuit, quia
in omnibus, ut ait Apostolus,ipse est operatus.
(
1Co, 12) Tertius in legis dationem, quia et in lege ipse est locutus. Quartus
gradus in Jesu Nave, ut populum in terram repromissionis induceret. Quintus
in Judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus, in regibus
Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in prophetis, quia per eos
annuntiatur. Octavus in pontificibus, quia ipse est summus sacerdos
Patris. Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos
enim decem gradus, quasi per umbram legis priscae Christus descendit, acrursus post
resurrectionem suam sol justitiae Christus, per eosdem gradus sursum incoelum
ascendit: et omnem umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans,clausa
reserans, et omnia tecta denudans.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 20
At rex, Facile est, inquit, umbram crescere decem
lineis. Nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur
retrorsum decem gradibus
(
R4, 20, 10), etc. Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat,
si sol contrarium suo more cursum ageret, quam si consueto processu
incedens tametsi multo altius, id est, supra terras elatus ad Orientem
quasi secundi diei mane, nulla interveniente nocte, facturus advolaret.
Nam et hoc qui in insula Thule, quae ultra Britanniam est,
vel in ultimis Scytharum finibus degunt, omni aestate aliquot diebus
fieri vident, quia sol caetero orbi in occasu et sub terra positus,
ipsis nihilominus tota die super terram appareat; et quomodo a parte
Occidentis ad Orientem humilis redeat, manifeste videatur, donec tempore
opportuno denuo toto orbi communi exortu reddatur, sicut et veterum
historiae, et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt,
abundantissime produnt. Nunquam autem hi qui interiora Austri
incolunt, videre solem per Meridianas plagas ad Orientem ab Occasu
redire.
(voir:
Hier, sl)
Quod signum et praesentis temporis et futuri typus erat, ut
quomodo sol reverteretur ad exordium sui, ita et Ezechiae vita ad
detextos annos rediret, nobisque in hebdomade et ogdoade viventibus per
resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. Solent
sanctorum locorum in hac provincia monstratores intra conseptum templi
ostendere gradus domus Ezechiae, vel Achaz, quod sol per eos
descenderit. Sed nunquam ego credam, non dico Achaz, qui rex
impius fuit, sed cujuslibet regis justi domum fuisse in templo Dei, cum
Salomon idcirco Deum inter caetera offendisse dicatur, quod in sublime
aedificaverit Mello, unde atrium templi deambulans in turre palatii
despicere solitus sit. Solent quidam post decem gradus
linearum ad mysterium Christi transferre, et umbras figurarum in
descensionem Christi interpretentur per quos iterum sol justitiae,
Christus, post resurrectionem, ascendit.
(voir:
Isid, sl)
Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit, quia
magni consilii nuntius erat. Denique et Jacob sic alloquitur:
Et dixit, inquit, angelus Dei: « Ego sum Deus, cui unxisti titulum, et
vovisti votum. » Ut et angelum et Deum ostenderet, secundus gradus
descensionis, de angelo in patriarchis fuit, quia
in omnibus (ut ait Apostolus) ipse est operatus
(
1Co, 12). Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est
(voir:
Ex, 20)
. Quartus gradus in Jesu Nave, ut populum in terram
repromissionis induceret
(voir:
Js, 1)
. Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos
ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis regnabat.
Septimus in prophetis, quia per eos annuntiatur.
Octavus in pontificibus, quia ipse summus sacerdos est
(voir:
He, 5)
.
Nonus in homine. Decimus in passione. Per hos
enim decem gradus, quasi per umbram legis priscae, Christus descendit,
rursus post resurrectionem suam Sol justitiae, Christus, per eosdem
gradus sursum in coelum ascendit, et omnem illam umbram legis, veritatis
radiis illustravit
(voir:
Jn, 1)
, obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta
denudans.
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 25
Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem
(
R4, 20, 9), etc.
Quod ait Ezechiae regi propheta Esaias:
Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem
gradibus
(
R4, 20, 9)? idem nomine graduum quod et linearum significat, id est, distinctionem
horarum, quas 12 per diem in horologio notare solemus; sive, ut Hieronymus
dicit, ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra
descendens horarum spatia terminaret.
Erat autem hora diei decima, quando hoc regi Propheta loquebatur:
Vis ergo
, inquit,
ut ascendat umbra decem lineis
(
R4, 20, 9), procedente sole supra terram per boreales plagas usque ad orientem,
quae subtus terram quotidiana consuetudine sui cursus erat facturus:
an ut revertatur umbra totidem gradibus
(
R4, 20, 9), conversa retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad
orientem regresso? At rex,
Facile est
, inquit,
umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur
retrorsum decem gradibus
(
R4, 20, 10).
Vidit namque quod majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo mori
cursum ageret, quam si consueto processu incedens; tametsi multo altius, id
est, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nulla
interveniente nocte, facturus advolaret.
Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, vel in ultimis
Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident, quia sol
caetero orbi in occasu et sub terra positus, ipsis nihilominus tota nocte supra
terram appareat; et quomodo a parte occidentis ad orientem humilis redeat,
manifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toto orbi communi exortu
reddatur, sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi, qui illis de
partibus adveniunt, abundantissime produnt.
Nunquam autem hi qui interiora austri incolunt, videre solem per meridianas
plagas ad orientem ab occasu redire.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 28
Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et victoriam
demedia capitivitate, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse
moriturum,ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus.
Sed nulla quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis
Deiocculto consilio fiunt: nam cuncta Deus futura praesciens, ante
saeculadecrevit qualiter per saecula disponantur.
Statutum quippe jam homini est vel quantum hunc mundi prosperitas
sequatur,vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut
immoderataprosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet.
Statutum quoque est in aeterna veritate quantum in ista vita
mortaliunusquisque temporaliter vivat, quia, etsi annos quindecim
Ezechiae regi advitam addidit, omnipotens tamen Deus, cum eum mori
permisit, tunc eumpraescivit esse moriturum.
Qua in re quaestio oritur quo modo ei per prophetam dicatur:
Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives
(
Es, 38, 1), cui mortis sententia dictaest, sed protinus ad ejus lacrymas est
addita vita.
Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse debebat, per
largitatemvero misericordiae illo eum tempore a morte distulit, quo ante
saecula ipsepraescivit.
Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille
morimerebatur, nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut largitate
Dei annivitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque
spatium vitaequod inopinate foris est additum, sine augmento
praescientiae fuit intusstatutum.
Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem
(
Es, 38, 2).
Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi juxta quod
Salomonpalatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas
assidentibussibi ostentare videretur.
Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quo modo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod
placitum est coram te fecerim
(
Es, 38, 3).
Perfectionem cordis nunc in eo dicit, quod idola destruxerit, templi
valvasaperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae
Scripturalibris Regum et Paralipomenon commemorat.
Flevitque fletu magno
(
Es, 38, 3), propter promissionem Domini ad David, quamvidebat in sua morte
perituram.
Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; post tertium enim
annumconcessae vitae, Manassen genuit.
Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo
seminenasciturum: plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti
sua operacoguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per
elationem potiusquam per veritatem existimant prolata: ex suis enim
cordibus verba justorumpensant, et dici humiliter posse vera bona non
existimant.
Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est,
sicplerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est.
Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed
tamen corsemper longe dissimile: et ex quibus dictis Dominus ab injustis
offenditur, ineisdem quoque a justis placatur: nam Pharisaeus ingressus
templum dicebat:
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae
possideo
(
Lc, 18, 12), sed justificatus magis publicanus quam ille exiit.
Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem
venisset,in oratione compunctus dixit:
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in
veritate et corde perfecto
(
Es, 38, 3).
Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut
renuit,quem mox in suis precibus exaudivit.
Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit
etiamin cogitatione; atque unde ille offendit, inde iste Domino
placuit.
Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac
cogitationespensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili
cordeproferuntur?
Vocatur quoque Ezechias dux populi et filius David, cujus opera
sectabatur:fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit.
David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae quo
modoambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto, et fleverat
fletu magnoet quod placitum est in oculis ejus fecerat.
Et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem
istam propter me et propter David servum meum
(
R4, 20, 6).
Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus
addiditquindecim annos ad vitam, id utique faciens quod ante
constitutionem mundi sefacturum esse praesciebat, et in sua voluntate
servabat.
Non ergo id fecit quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum
quod sefacturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte
dicerentur, nisi adaliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis
habuerat.
Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat; secundum
illasautem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex
aeternitate noveratquid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum
erat, tunc erat finiturusvitam quando finivit vitam; quia etsi oranti
concessum est, etiam sic eumoraturum ut tali orationi concedi oporteret,
ille utique praesciebat cujuspraescientia falli non poterat, et ideo
quod praesciebat, necessario futurumerat.
Quindecim anni Ezechiae regi, miserante Deo, protelati ad vitam sunt
ei,mystice figurantes quia quicumque utriusque Testamenti plenitudinem
custodiunt,aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis
consummationem etEvangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt
beatitudinem.
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum: quam cum
attulissent et posuissent super ulcus ejus, sanatum est
(
R4, 20, 7).
Ac per hoc non spernendam esse medicinam quae usu constet et
experimento,quia et hanc fecerit Deus.
Posthaec ait Isaias:
Idem nomen graduum quod et linearum significat, id est,
distinctionemhorarum, quas duodecim per diem in horologio notare
solemus.
Ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra
descendens,horarum spatia terminaret.
Erat autem hora die decima, quando haec regi loquebatur.
Vis ergo
, inquit,
ut ascendat umbra decem lineis
(
R4, 20, 9) procedentesole super terram per boreales plagas usque ad
orientem, quod subtus terramquotidiana consuetudine cursus sui erat
facturus; an ut revertatur umbratotidem gradibus conversa retrorsum,
sole ipso quoque per australem plagam adorientem regresso? At rex:
Facile est
, inquit,
umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut
revertatur retrorsum decem gradibus
(
R4, 20, 10).
Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo
moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo
altius, idest, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane
nullainterveniente nocte facturus advolaret.
Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, in
ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri
vident; quia solcaetero orbi in occasu et sub terra positus, nihilo
minus tota nocte supraterrum appareat, et quo modo aperte occidens ad
orientem humilis redeatmanifeste videatur, donec tempore opportuno denuo
toto orbi communi exortureddatur: sicut et veterum historiae et nostri
homines aevi, qui illis departibus adveniunt abundantissime
produnt.
Numquam autem ii qui interiora austri incolunt, videre solem per
meridianasplagas queunt ad orientem ab occasu redire.
Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum et
praesentistemporis et futuri typus erat, ut quo modo sol revertebatur ad
exordium sui,ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in
hebdomade etogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia
protelentur.
Vel certe decem gradus in descensu solis temporum ordines sunt, per
quosumbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol
justitiae Christusper resurrectionem ascendit.
Primus itaque gradus descensionis in angelis fuit, in quo antiquis
patribusapparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat; denique
et ad Jacobsic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus cui
unxisti titulum et vovisti votum
(voir:
Gn, 31, 13)
, ut et angelum et Deumostenderet.
Secundus gradus descensionis in patriarchis fuit, quia in omnibus,
utApostolus ait, ipse est operatus.
Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est.
Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram
repromissionisintroduxit.
Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat.
Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus
inprophetis, quia per eos est nuntiatus.
Octavus in pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus
inhomine.
Decimus in passione.
Per hos enim gradus decem, quos ipse per umbram legis Christus
descendit, acrursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per
eosdem gradusascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis
radiis illustravit,obscura revelans, clausa reserans, et omnia recta
denudans.
In tempore illo misit Marodachaladan rex Babylonis litteras
et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset
(
R4, 20, 12).
In tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt quae
superiusnarrantur, misit Marodochaladan rex Babylonis libros et munera
ad Ezechiam,quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus
longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Dei nativitate
monstratur.
Intellexerunt solem reversum, diei spatia du licata, servire ei quem
solumDeum putabant.
Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes
gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam
cursum signiclarissimi commutatum.
Quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens:
Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere
quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis qui missi
fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat
super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent
omnia quae erant in corde ejus
(
Ch2, 32, 30 et
Ch2, 32, 31).
Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et
solisregressum et congratulationem regni potentissimi, cor illius clatum
est.
Denique in eodem volumine scribitur:
Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in
Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae, et exaltatus est
coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad
mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum;
sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia exaltatum
est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et
Hierusalem
(
Ch2, 32, 23,
Ch2, 32, 24 et
Ch2, 32, 25).
Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia
mitigataminferens:
Humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam
ipse quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit super eos
ira Domini
(
Ch2, 32, 26). In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum
Marodachaladan, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et
in oblatione munerum etcongratulatione sanitatis suae.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum. Quam cum attulissent, et
posuissent super ulcus ejus, curatus est (
R4, 20, 7). Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae
usu constet, et experimento, quia et hanc fecerit Deus. Post haec ait Isaias:
Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est. Vis
ut
ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile
est
umbram crescere decem lineis, nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem
gradibus.
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam
descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus (
R4, 20, 9,
R4, 20, 10 et
R4, 20, 11).
Liber 4, Caput 2
Idem nomen graduum, quod et linearum significat, id est distinctionem horarum, quas
duodecim
per diem in horologio notare solemus. Sive ut Hieronymus dicit, ita erant exstructi
gradus
arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. Erat
autem hora
diei decima, quando haec regi loquebatur. Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem
lineis
procedente sole super terram per boreales plagas usque ad orientem, quod sub terram
quotidiana
consuetudine cursus sui erat facturus: an, ut revertatur umbra totidem gradibus, conversa
retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad orientem regresso? At rex:
Facile
est, inquit, umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur
retrorsum decem gradibus (
R4, 20, 10). Vidit namque, quia majoris miraculi esse poterat si sol
contrarium suo mori cursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo
altius,
id est super translatus ad orientem, quasi secundi diei mane, nulla interveniente
nocte
facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Brittanniam est, vel
in ultimis
Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident; quia sol caetero
orbi in
occasu, et sub terra positus, nihilominus tota nocte supra terram appareat. Et quomodo
a parte
occidentis ad orientem humilis redit, manifeste videatur, donec tempore opportuno
denuo toti
orbi communi exortu reddatur: sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi,
qui illis de
partibus adveniunt, abundantissime produnt. Nunquam autem ii, qui interiora austri
incolunt,
vident solem per meridianas plagas ad orientem ab occasu redire.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis