v. 1 :In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
v. 2 :Hoc erat in principio apud Deum.
v. 3 :Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
v. 4 :In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
v. 5 :et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
v. 6 :Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
v. 7 :Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
v. 8 :Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
v. 9 :Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
v. 10 :In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
v. 11 :In propria venit, et sui eum non receperunt.
v. 12 :Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius:
v. 13 :qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
v. 14 :Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
v. 15 :Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
v. 16 :Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
v. 17 :quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
v. 18 :Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
v. 19 :Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
v. 20 :Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
v. 21 :Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
v. 22 :Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
v. 23 :Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
v. 24 :Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis.
v. 25 :Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
v. 26 :Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
v. 27 :Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti.
v. 28 :Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
v. 29 :Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
v. 30 :Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
v. 31 :et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
v. 32 :Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.
v. 33 :Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
v. 34 :Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
v. 35 :Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo.
v. 36 :Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
v. 37 :Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.
v. 38 :Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
v. 39 :Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
v. 40 :Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.
v. 41 :Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
v. 42 :Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon, filius Iona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
v. 43 :In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me.
v. 44 :Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
v. 45 :Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.
v. 46 :Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
v. 47 :Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
v. 48 :Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
v. 49 :Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.
v. 50 :Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; maius his videbis.
v. 51 :Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.