V. 16 :
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
In descriptione Redemptoris omnia incomparabilia
designantur. Inde enim verus Redemptor ostenditur, quod in
omni quod ad ejus gloriam dicitur ei nemo comparatur. Ille
enim omnes redemit qui omnibus excellit. Quod recte contra
Judaeam dicitur, quae eo audacius Redemptorem despicit, quo multos se
habuisse viros recolit, qui magna claruerunt laude
sanctitatis. Hinc est enim quod illuminato caeco exprobrantes
dicunt:
Tu sis discipulus illius, nos autem Moysi
discipuli sumus. Scimus, quia Moysi locutus est
Deus, hunc nescimus unde sit
(
Jn, 9, 28 et
Jn, 9, 29). Hinc item gloriantur, et dicunt:
Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam
(
Jn, 8, 33). Sed homo fuit Moyses, homo Abraham, homo
Christus. Verumtamen illi assumpti ad locutionem Dei, iste
assumptus in divinitatem. Illi assumpti ad ministerium, iste
ut unigenitus assumptus ad regnum. Unde et loquitur,
dicens.
Omnia quae habet Pater mea sunt
(
Jn, 16, 15).
Non est sanctus ut est Dominus
(
S1, 2, 2). Hoc etiam sacra Scriptura testatur, dicens:
Cui se infudit omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
(
Col, 2, 9). Hinc Joannes ait:
De plenitudine ejus omnes accepimus
(
Jn, 1, 16).
Non est sanctus ut est Dominus
(
S1, 2, 2). Quia in eo quod Dominus asseritur, sanctitatis ejus
excellentia commendatur. Sed Judaei Christum, quem
exspectant, purum hominem asserunt, et tamen suum Dominum futurum et
singulariter sanctum credunt. Sed Psalmista illos reprobans,
nos ad fidei gaudium cohortatur, dicens:
Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in
laetitia. Intrate in conspectu ejus in exsultatione,
scitote quoniam Dominus ipse est Deus.
(
Ps, 99, 2 et
Ps, 99, 3) [mauvais référencement: Ps, 99, 1] Illi Dominum vocant, qui Deus non sit. Nobis ergo
jubilandum, nobis in laetitia serviendum, qui talem habemus Dominum, qui
etiam Deus veraciter credatur, qui majestatem divinitatis, quam in se
asseruit, incomparabilibus miraculis comprobavit. Qui ergo
invisibilem ejus divinitatem abnegant, patentibus operibus
credant. Sed quam mira sanctitas illa est, quae peccatores
sanctificat? Unde et de peccatrice muliere dicit:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum
(
Lc, 7, 47). Hanc excellentiam sanctitatis, illa in fluxu
sanguinis posita cognoscens, ait:
Si tetigero vel fimbriam vestimenti ejus, salva ero
(
Mt, 9, 21). Sed quis fidem ejus assereret, si effectus fidei non
pateret? Nam ut vestimentum ejus tetigit, sanguis
stetit. Non est ergo sanctus ut est Dominus, quia quisquis
potuit sanctus existere, ejus accepit munere ut sanctus esse
potuisset. Hoc namque sancta Ecclesia subsequenti verbo
insinuans, ad eumdem Redemptorem ex nimia charitate convertitur, dicens:
Neque enim est alius extra te.
(
S1, 2, 2)
Liber 3, Caput 1
Quid est quod postquam Heli visionem exposuit, crevisse Samuel dicitur,
nisi quia doctorum nostrorum ordo, postquam verbo Synagogae filios
repulit, majoris reverentiae gloriam apud gentilitatem
invenit? Crevit ergo, quia qui per verbi ministerium se prius
in una gente cohibuit, postmodum sanctitatis atque doctrinae famam in
universo mundo dilatavit. Unde et per Psalmistam dicitur:
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum
(
Ps, 18, 5). Hinc iterum sanctae Ecclesiae loquens,
ait:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos
principes super omnem terram
(
Ps, 44, 17). Crevit itaque cum in universo mundo
radiavit. Cum quo etiam Dominus esse perhibetur, quia omne
quod de fama sanctitatis redoluit, omne quod clarum per verbum luxit, de
praesentia Redemptoris accepit, quem secum habuit. Nam etsi
verbo Paulus non solum infirma et terrena, sed etiam summa et coelestia
penetrat, ex eo hanc dicendi virtutem obtinet, quem secum esse affirmat,
dicens:
An experimentum ejus quaeritis qui in me habitat
Christus
(
2Co, 13, 3)? Qui enim in se loquebatur secum
erat. Redolet omni mundo per vitam, sed ex eo vitae odorem
trahit quem ostendit: dicens:
Christi bonus odor sumus in omni loco
(
2Co, 2, 15)
. Omnia esse de praesentia Redemptoris Joannes
insinuat, quia dicit:
De plenitudine ejus omnes accepimus
(
Jn, 1, 16). Samuel ergo cum crevisse dicitur, cum eo
Dominus esse memoratur, quia doctorum ordo cum magnae sanctitatis atque
doctrinae gratia omni mundo resplenduit, ex eo tam magnus apparere
potuit qui eum in mundo positum non reliquit. Sequitur:
Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod
fidelis Samuel propheta esset Domini
(
S1, 3, 20).
Liber 4, Caput 4
Quo contra doctores reprobi, quia quae dicunt, non amant, cum alios
verbo pascunt, jejunant. Nam cum animae refectionem verbum
Dei esse Dominus dixerit, verbum vero Dei in mente plena sit eruditio,
plena devotio; verbo Dei non pascuntur, qui devote, quod loquuntur, non
audiunt. Apostolus quidem, quasi jam illa verbi dulcedine
repletus, ait:
De plenitudine ejus omnes accepimus
(
Jn, 1, 16)
. Alia quidem est plenitudo verbi, alia
libri. De plenitudine quidem verbi accipere nonnisi electi
possunt, de plenitudine vero Scripturae possunt et reprobi.
Liber namque beati Joannis apostoli, et liber beati Pauli apostoli
plenitudines quidem sunt, quae de eis habentur. Eorum nimirum
verba Paulus sive Joannes scripsit, sed quod quisque scripsit, loquens
in eis verbum inspiravit. Qui ergo verbum Scripturae accipit,
non in amore, sed in scientia, de plenitudine accipit, non verbi, sed
libri. Et quia rem mortuam accipit, in ejus ipse acceptione
non vivit. Sed quid dico Scripturam mortuam? Non
est mortua tantum, sed interficiens. Nam scriptum est:
Littera occidit, spiritus autem vivificat
(
2Co, 3, 6)
. Hoc quidem facit omnis divina littera. Nam
littera corpus est, hujus vero corporis vita spiritus.
Vivificatum quippe, et vivificans corpus accipit, qui litteram legit, et
in amorem intelligentiae mentem reficit. Reprobi ergo, qui
Scripturas rimantur, quas non amant, qui audacter foris loquuntur, cujus
saporem intus non intelligunt; dum refectionem Scripturarum, quas
exponunt, alii devota mente percipiunt, quasi de eo, quod ipsi dant,
alii saturantur, non ipsi. Dicat ergo Samuel:
Ascende, ut comedas mecum hodie
(
S1, 9, 19): quia ex eo, quod subditis de verbo electi doctores
tribuunt, et pariter audiunt, et pariter saturantur. Ecce
enim in eodem ipso verbo, quod dicimus, demonstratur. Nam
quis dubitat, quod hanc Scripturam, quam exponimus, Samuel
scripserit? Et tamen ipse, qui scripsit, haec dicit:
Respondit Samuel
(
S1, 9, 19); ut profecto ostenderet, quia quod ipse scribebat,
alius impartiebatur. Quia ergo Spiritus sanctus, qui per eum
loquitur, per eum de eo dicit: Respondit Samuel Sauli:
Ascende ante me in excelsum, ut comedas mecum
hodie
(
S1, 9, 19). Hoc dicit, quod audit; et simul audit, et
dicit. Dum ergo magna veneratione amoris audit, et loquitur
praedicator electus; magna devotione auditores boni quae dicuntur,
excipiunt; Saul et Samuel pariter in excelso comedere
dicuntur. Item quia praedicatores auditoribus in ejusdem
verbi refectione digniores atque ferventiores sunt; non Samuel cum
Saule, sed Saul cum Samuele comesturus asseritur. Sed et quia
tam splendida mentis eruditio, in magna luce spiritualis vitae est, non
dicit: Ut comedas mecum hac nocte; sed
hodie
(
S1, 9, 19). Quem etiam mane dimittit. Mane
dicit initium diei sequentis. Sequens vero dies, est serena
lux sanctae conversationis. Dicit ergo:
Dimittam te mane
(
S1, 9, 19).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 8
Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit
domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter
nebulam.
Impleverat enim gloria Domini domum Domini,
(
R3, 8, 10 et
R3, 8, 11) et reliqua. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant
sacerdotes stare etministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum
pontifices ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare
despiciunt, debitum fideisuae ministerium per erroris nebulam perdiderunt.
Ita eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritisnon
agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est domum Domini
implevit, et sacerdotes propter nebulamministrare non poterant, quia dum in Testamento
Veteri sensus mysticos litteraevelamine coopertos, inter obscuras allegoriarum
caligines investigare despiciunt,debitum fidei suae ministerium,propter nebulam
perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae, vocem Dominus
protulit, cum de se etiamaperta narravit. Quid est enim apertius quam
Ego et Pater unum sumus?
(
Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Quid apertius quam
Ante Abraham ego sum?
(
Jn, 8, 58) [mauvais référencement: Jn, 8] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum
solisradium nebula interjacens abscondebat.
Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel.
(
R3, 8, 63) Templum Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavitrex
Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratiasanctificavit,
diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum,
quando unusquisque fidelium, secundum sibidonum collatum a Deo, verbopraedicationis
et
virtutum operibus proximos suosquoscunque valet ad meliora et perfectiora convertere,
satagit.
Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos.
(
1Co, 3) Sed hanc sanctificationem, rex et populus, caput et membra, non
aequaliterperficiunt, quia de Christo Joannes ait:
De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
(
Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1] Hinc Paulus dicit:
Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum
dat, Deus.
(
1Co, 3) Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter
exponitdicens:
Qui plantat autem et rigat unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
Deienim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio
estis,
(
1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum quasi Deus et Dominus
inhabitando: nos autemdigni habitationis ejus conservando.
Sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 8
Et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel
(
R3, 8, 63). Templum Domini, sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est.
Hanc dedicavit rex Christus, quando eam sanguine suo
mundavit, et Spiritus sancti gratia sanctificavit, ac diversis virtutum
donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando
unusquisque fidelium secundum donum sibi collatum a Deo verbo
praedicationis et virtutum operibus proximos suos, quoscunque valet, ad
meliora et perfectiora convertere satagit.
Templum enim Dei, ait Apostolus, sanctum est, quod estis
vos
(
1Co, 3). Sed hanc sanctificationem rex et populus, caput et membra non
aequaliter perficiunt, quia de Christo Joannes ait:
De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro
gratia
(
Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1]. Hinc Paulus dicit:
Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed
qui incrementum dat, Deus
(
1Co, 3). Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus
subsequenter exponit dicens:
Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt: unusquisque
autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis,
Dei aedificatio estis,
(
1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum, quasi Deus et Dominus
inhabitando, nos autem digne habitationi ejus conversando.
Sequitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)