Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 12 : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quid est cornu Annae, nisi potestas sanctae Ecclesiae? Quod profecto cornu tunc mirabiliter se extulit, cum Dei Filius per assumptam humanitatem naturae nostrae participem se fecit. In eo igitur cornu sanctae Ecclesiae exaltatum est, in quo humana natura jam splendet supra angelos elevata. Sed in hoc quod hunc Deum suum et salutarem sancta Ecclesia singulariter asserit, Synagogae repulsionem latenter ostendit. In Deo igitur salutari nostro exaltatum est cornu nostrum, quia sublimitas Ecclesiasticae potestatis in humanitate nobis erecta est Redemptoris. Unde et de eodem Redemptore per Zachariam dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum ( Lc, 1, 69 et Lc, 1, 70), quia exaltatum cornu suum refert, latenter indicat, quia ante cornu habuerat quod exaltatum non erat. Sancta quippe Ecclesia ante Redemptoris adventum cornu habuit, quia in patriarchis et prophetis tam recte vivendi ordinem quam delinquentes corrigendi potestatem divinitus accepit. Sed tamen cornu exaltatum non habuit, quia etsi vivere juste poterat, tamen ad Paradisi gaudia sine Redemptoris praesentia redire non poterat. Nunc autem sanctae Ecclesiae cornu exaltatum est, qui jam mundi Redemptorem venientem recepimus, per cujus gratiam non solum recte possumus vivere, sed et ad paradisi gaudia transire, quia ille jam pro nobis mortuus resurrexit, in cujus morte mors obiit, et paradisus se ejus fidelibus reseravit. Exaltatum est ergo cornu nostrum in Deo nostro, quia, effusa jam gratia sancti Spiritus in electorum multitudinem impressam Redemptoris imaginem videmus, dum qui terrena omnia despiciunt carnis voluptates fugiunt, propria derelinquunt, tanto altiori potestate radiant, quanto haec tanta virtutis insignia in veterum multitudine sancta Ecclesia non habebat. Exaltatum est cornu nostrum in Deo salutari nostro, quia quotquot eum recipimus, dedit nobis potestatem filios Dei fieri (voir: Jn, 1, 12) . Hoc cornu exaltare volebat Salutaris noster, cum dicebat: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici ( Lc, 10, 19). Hinc item asserens ait: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis ( Mt, 16, 19). Hinc iterum repromittit, dicens: Sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel ( Mt, 19, 28). Dicat ergo Anna: Exaltatum est cornu meum in Deo meo ( S1, 2, 1), ut videlicet sanctae Ecclesiae gloria designetur, quae singulare culmen potestatis obtinet de praesentia Redemptoris. Et quia jam in toto mundo distenditur, quae quondam intra Judaeam persecutionibus angebatur, sequitur: Dilatatum est os meum super inimicos meos. ( S1, 2, 1)