V. 19 :
Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram,
erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit
solutum et in caelis.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Quid est cornu Annae, nisi potestas sanctae Ecclesiae? Quod
profecto cornu tunc mirabiliter se extulit, cum Dei Filius per assumptam
humanitatem naturae nostrae participem se fecit. In eo igitur
cornu sanctae Ecclesiae exaltatum est, in quo humana natura jam splendet
supra angelos elevata. Sed in hoc quod hunc Deum suum et
salutarem sancta Ecclesia singulariter asserit, Synagogae repulsionem
latenter ostendit. In Deo igitur salutari nostro exaltatum
est cornu nostrum, quia sublimitas Ecclesiasticae potestatis in
humanitate nobis erecta est Redemptoris. Unde et de eodem
Redemptore per Zachariam dicitur:
Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum
(
Lc, 1, 69 et
Lc, 1, 70), quia exaltatum cornu suum refert, latenter indicat, quia ante
cornu habuerat quod exaltatum non erat. Sancta quippe
Ecclesia ante Redemptoris adventum cornu habuit, quia in patriarchis et
prophetis tam recte vivendi ordinem quam delinquentes corrigendi
potestatem divinitus accepit. Sed tamen cornu exaltatum non
habuit, quia etsi vivere juste poterat, tamen ad Paradisi gaudia sine
Redemptoris praesentia redire non poterat. Nunc autem sanctae
Ecclesiae cornu exaltatum est, qui jam mundi Redemptorem venientem
recepimus, per cujus gratiam non solum recte possumus vivere, sed et ad
paradisi gaudia transire, quia ille jam pro nobis mortuus resurrexit, in
cujus morte mors obiit, et paradisus se ejus fidelibus
reseravit. Exaltatum est ergo cornu nostrum in Deo nostro,
quia, effusa jam gratia sancti Spiritus in electorum multitudinem
impressam Redemptoris imaginem videmus, dum qui terrena omnia despiciunt
carnis voluptates fugiunt, propria derelinquunt, tanto altiori potestate
radiant, quanto haec tanta virtutis insignia in veterum multitudine
sancta Ecclesia non habebat. Exaltatum est cornu nostrum in
Deo salutari nostro, quia quotquot eum recipimus, dedit nobis potestatem
filios Dei fieri
(voir:
Jn, 1, 12)
. Hoc cornu exaltare volebat Salutaris noster, cum
dicebat:
Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et
scorpiones, et omnem virtutem inimici
(
Lc, 10, 19). Hinc item asserens ait:
Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in
coelis
(
Mt, 16, 19). Hinc iterum repromittit, dicens:
Sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus
Israel
(
Mt, 19, 28). Dicat ergo Anna:
Exaltatum est cornu meum in Deo meo
(
S1, 2, 1), ut videlicet sanctae Ecclesiae gloria designetur, quae
singulare culmen potestatis obtinet de praesentia
Redemptoris. Et quia jam in toto mundo distenditur, quae
quondam intra Judaeam persecutionibus angebatur, sequitur:
Dilatatum est os meum super inimicos meos.
(
S1, 2, 1)
Liber 2, Caput 2
Jam quippe glorificantis gloriam cernimus, quia praedicatores sanctae
Ecclesiae magno splendore vitae omnipotentis Dei laudes concinunt, atque
in universali orbis praelatione gratulantur. Ecce jam
sacerdotum vestigiis gentilitas universa substernitur, et eos quibus se
gaudet obediendo subjicere patronos gloriatur in coelestibus
possidere. Glorificantem se ergo Dominus glorificat, quia a
quibus devotas quotidie laudes accipit, ad universi orbis honorem
sustollit. An non glorificati gloria est, in terra manere, et
coelum claudere? Vitam communiter homines vivere, atque
supernas coelorum sedes subditis auctoritate potestatis
exhibere? Glorificabat quippe Dominum, qui dicebat:
Tu es Christus Filius Dei vivi
(
Mt, 16, 16). Sed glorificantem se Dominus glorificavit,
quia ei respondit, dicens:
Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque
ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et
quodcunque
solveris super terram erit solutum et in
coelis
(
Mt, 16, 19). Sed de projectis Judaeorum reprobis
subditur:
Qui autem contemnunt me erunt ignobiles
(
S1, 2, 30).
Liber 4, Caput 4
Ut videlicet sic ejus juri se subditos sciant, ut ejus mandata
praeterire non audeant. Hanc profecto regiam dominationem
volebat Dominus statuere, cum dicebat:
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum in
caelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in
caelis
(
Mt, 16, 19). Hanc etiam potestatem exigebat a subditis,
qui dicebat:
Si quis evangelizaverit vobis aliud, quam ego
evangelizavi vobis, anathema sit
(
Ga, 1, 8)
. Hinc item Dominus discipulos mittens in
praedicationem, dicit:
Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me
spernit
(
Lc, 10, 16)
. Hinc de Judaeae praedicatoribus eisdem discipulis
Dominus dicit:
Quaecunque dixerint vobis, facite
(
Mt, 23, 3)
. Servi ergo regum nostrorum sumus, quando sic
praelatorum nostrorum imperio subdimur, ut praeter eorum auctoritatem
agere nulla praesumamus. Quia ergo eis praesunt, qui in
virtute obedientiae suas virtutes roborant, in fine regii juris dicitur:
Vosque eritis ei servi
(
S1, 8, 17): ut fideles subditi, tunc etiam se subditos
praedicatorum praecepto debere esse cognoscant, quando per virtutum
profectum, ad perfectionis culmina perducuntur. Quod etiam
eisdem verbis ipsa Veritas discipulos edocens, ait:
Cum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles
sumus
(
Lc, 17, 10)
. Verumtamen, quia carnalibus ista loquebatur,
adjunxit, dicens
Et clamabitis in die illa a facie regis, et non exaudiet
vos Dominus in die illa
(
S1, 8, 18), quia petistis vobis regem.
Liber 6, Caput 3
Potest per cornu, regni ejus videlicet, sanctae Ecclesiae sublimitas
designari, quae magna est, sed austera et superba non est. De
quo nimirum cornu superius per Annam Samuelis matrem dicitur:
Sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Hinc namque per Zachariam dicitur:
Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
(
Lc, 1, 69) Cornu quidem salutis quid est, nisi sublimitas
ecclesiasticae potestatis? Nam quod antiquis nusquam dicitur,
modo universali Ecclesiae dicitur:
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in
coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in
coelis.
(
Mt, 16, 19) Quod profecto cornu erectum et oleo plenum dicitur,
quia sancta Ecclesia, cum sublimitate potestatis, extendit viscera
miserationis. Et quia per damnatae humanitatis vitium,
facilius in auctoritatem potestatis extolli possumus quam flecti ad
mollitiem pietatis; bene non cornu, sed praeparare oleum
jubetur. Qui enim,
imple cornu tuum oleo,
(
S1, 16, 1) dicit, cornu sine oleo esse signavit. Quid est hoc,
nisi quia irasci et arguere etiam inconsulti possumus, sed flecti ad
misericordiam, nisi ex magna meditatione, non possumus? Quasi
dicat: Zelum, quem naturaliter habes, imple oleo, quod si non habes ex
te, habere potes ex virtute. Quod certe ei dicitur, qui
ungere Redemptorem mittitur; ut qui in officio praedicationis ponitur,
dives esse misericordia semper conetur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)