Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 16 : Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Quo in loco notandum est, quia abjectionem prophetae Dominus suam facit. Non enim simpliciter dicit: Abjecerunt me, ne regnem super eos; sed non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos ( S1, 8, 7). Ut profecto ostendat, quia in persona electi praesulis ipse suis subjectis praeemineat; et cum ad spiritale culmen electorum carnalis rector assumitur, ipse abjici videtur, cujus praecepta dissipantur. Ergo quam reverendi sint optimi pastores sanctae ecclesiae liquet. Ecce enim dum fideliter Deo serviunt, tanto ei amoris vinculo conjunguntur, ut quidquid eis ingeritur, divinae injuriae adscribatur, Unde et in Evangelio primis Ecclesiae pastoribus dicit: Qui vos spernit, me spernit ( Lc, 10, 16) . Ubi etiam aliquid gravius cernitur: quia cum abjectum pastorem conqueritur, abjicientium peccata omnia, et parentum etiam mala memorantur. Juxta omnia , inquit, opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti ( S1, 8, 8). Summum namque crimen agnoscitur, ad cujus discussionem in Dei memoria praeterita cuncta peccata reducuntur. Et abjectum ergo se Dominus conqueritur, et tamen ordinare, in quo abjicitur, concedit: quia cum districtae aequitatis suae virtutem exequitur, ab eo carnalium desideria impleri per ejus misericordiam nequaquam prohibentur. Sed et quae concedi dignitas pro vindicta potuit, non tranquilla majestate divinitatis concedi debuit, sed velut indignata. Indignatam vero majestatem Dei non in seipsam asserimus, quae passioni non subjacet: sed quia dum culpas discutit, indignationis verba per Scripturas dicit. Item quia in typum carnalium praelatorum assumitur, reprobandus rex eligitur, non electus. Vel fortasse idcirco reprobus rex eligitur, ut electus successor ejus rex David in eo cognosceret, quid cavere debuisset. Sic nimirum et de illa angelorum curia legimus, quia de apostata primo angelo scribitur: Ipse est principium viarum Dei ( Jb, 40, 14): sed qui ante omnia conditus est, per superbiam cecidit, et in ejus ruina sancti angeli didicerunt, qua virtute stare potuissent. Quod nimirum, qui apertis rectae fidei oculis, intueri poterit, pariter attendit: quia omnipotens Deus etiam tunc magnae misericordiae dona tribuit, cum vindictam irrogat; quia dum reprobos punit, sanctos erudit: ut unde illi deficiunt, isti in suis profectibus adjuventur.
  • Liber 4, Caput 4
    • Ut videlicet sic ejus juri se subditos sciant, ut ejus mandata praeterire non audeant. Hanc profecto regiam dominationem volebat Dominus statuere, cum dicebat: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in caelis ( Mt, 16, 19). Hanc etiam potestatem exigebat a subditis, qui dicebat: Si quis evangelizaverit vobis aliud, quam ego evangelizavi vobis, anathema sit ( Ga, 1, 8) . Hinc item Dominus discipulos mittens in praedicationem, dicit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit ( Lc, 10, 16) . Hinc de Judaeae praedicatoribus eisdem discipulis Dominus dicit: Quaecunque dixerint vobis, facite ( Mt, 23, 3) . Servi ergo regum nostrorum sumus, quando sic praelatorum nostrorum imperio subdimur, ut praeter eorum auctoritatem agere nulla praesumamus. Quia ergo eis praesunt, qui in virtute obedientiae suas virtutes roborant, in fine regii juris dicitur: Vosque eritis ei servi ( S1, 8, 17): ut fideles subditi, tunc etiam se subditos praedicatorum praecepto debere esse cognoscant, quando per virtutum profectum, ad perfectionis culmina perducuntur. Quod etiam eisdem verbis ipsa Veritas discipulos edocens, ait: Cum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles sumus ( Lc, 17, 10) . Verumtamen, quia carnalibus ista loquebatur, adjunxit, dicens Et clamabitis in die illa a facie regis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ( S1, 8, 18), quia petistis vobis regem.
  • Liber 6, Caput 2
    • Ille prophetae verba se non audire credidit, sed Dominus se derelictum conqueritur, dum verba sua opere non impleta ostendit. Nunc Ecclesiae Dominus loquitur, dicens: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. ( Lc, 10, 16) Qui ergo per inobedientiam a praedicatorum verbo discedunt, Dominum derelinquunt: quia ab illis recedunt, per quorum ministerium divinae voluntati praesentes fiunt. Verba Domini tunc opere non implent: quia foris homines loquuntur, intus vero in hominibus Deus loquitur. Non ergo ipsi sunt qui loquuntur, sed Spiritus sanctus. ( Mt, 10, 20) In praedicatoribus ergo contemnenda non est foris vilitas carnis, quorum mentes tam dignanter incolit sublimitas deitatis. Quid est ergo, quod poenitere Dominus dicitur, cum mutari affectibus non credatur? Sed quia cum mutabilibus summa immutabilitas loquitur, more eorum, quibuscum loquitur, dum poenitere dicitur, displicere sibi superborum temeritas designatur. Poenitere enim solemus, cum mala nobis illi retribuunt, quibus nos honores aut dona impendisse memoramus. Quia ergo more nostro omnipotens Deus de superbi regis ingratitudine queritur, dignitatem regiam contulisse se illi, poenitere perhibetur. Quod profecto ad cumulum magnae damnationis de superbis dicitur: quia quod sunt, jam non ad meritum, sed ad poenam sunt, quia in voluntate Dei non sunt. Poenitere ergo Dei, est voluntatem in reprobis non habere, cum a se honores impensos meminit, sed eos quibus bona contulit, male uti bonis quae contulit, agnoscit. Hanc quippe poenitentiam suam Deus verbis aliis per Malachiam prophetam Judaeis insinuat, dicens: Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non suscipiam de manu vestra. ( Ma, 1, 10) Quantum ergo cavenda sit inobedientiae culpa cernimus, si his verbis Domini, quam districte percutitur, attendamus.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 12
    • Hebraei autem transierunt Jordanem. ( S1, 13, 7) Quod nos aliter intelligere non possumus, nisi illos sentiamus qui sesubstraxerant a Saule timore perterriti,et ad Philisthiim transierant. Sed postea audientes quod Philisthiim fugissent, sociaverunt se cum suis inpraelio. Quid enim hoc significet quod reversi fugitivi sociaverunt se cum suis in praelio,dicemus in posterum: Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica, ( S1, 13, 7, S1, 13, 8 et S1, 13, 9) et reliqua usquequo ait: Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi, ( S1, 13, 13) etc. Verum jam superius dixerat: Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendi ad te, ut offeras oblationem, et immoles victimaspacificas. Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. ( S1, 10, 8) Videtur quibusdam, inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab eoexspectatus, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse etinobedientem redargutum. Locus autem hic apud quosdam ita distinguitur: Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te. ( S1, 10, 8) Et postea subinfertur, ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. ( S1, 10, 8) Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum temporepraecepit, sed ad offerendasoblationes et immolandas victimas pacificas, se ab eoeisdem septem diebus voluit exspectari; quod ille nequaquam fecit, et ideo meritoculpatur, et stultitiae elogio denotatur indiscreta Saulis oblatio; ob hoc quodobedientiae praeceptum praevaricatus est, a Deo accepta non est. Quia enim prophetae praeceptum parum perpendit, Deum qui loquebatur in prophetacontempsit, dicente Domino: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit ( Lc, 10, 16) [mauvais référencement: Lc, 10]. Unde audivit: