V. 42 :
porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non
auferetur ab ea.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 2
In hoc viro uno quid rectius quam unusquisque novus saeculi contemptor
designatur? Vir namque dicitur, quia proposito fortis est;
unus vero, quia amore singularis; vir namque est, quia ex magna virtute
cuncta praesentia despicit; sed unus, quia sola omnipotentis Dei specie
frui concupiscit. Quisquis enim perfecte terrena despicit,
vir est ex fortitudine, sed si conditorem suum ardenter videre non
cupiat, non est unus ex intentione. Perfectio igitur viri in
praeconio ponitur unitatis, ut qui saeculum potenter despicit mentem non
dividat, solis supernis inhiet, ad ea tantum quae de visione conditoris
sunt aeterna gaudia suspiret. Talis profecto erat qui Deo
confitens ait:
Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super
terram?
(
Ps, 72, 25) Hinc item dicit:
Vultum tuum, Domine, requiram
(
Ps, 26, 8). Qui enim in terra nihil voluit, profecto vir fuit;
sed qui neque in coelo, neque in terra aliquid praeter ipsum voluit,
qui, spretis omnibus, solum ejus vultum quaesivit, non solum vir, sed
etiam unus exstitit. De hac unitate Dominus in Evangelio
Marthae loquitur, dicens:
Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga
plurima; porro unum est necessarium
(
Lc, 10, 41 et
Lc, 10, 42). Hinc Lucas de perfecto credentium numero loquens,
ait:
Erat eis cor unum, et anima una
(
Ac, 4, 32). Unum quippe eis cor erat, quia per intentionem
rationis solum conditorem aspexerant; unam animam habebant, quia per
affectionem amoris solum ejus faciem videre desiderabant.
Hinc est quod diligens Propheta secum reputat, dicens:
Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et
apparebo ante faciem Dei?
(
Ps, 41, 3) [mauvais référencement: Ps, 41, 2] Pro hac unitate obtinenda Veritas docens ait:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet non potest meus
esse discipulus
(
Lc, 14, 33).
Liber 5, Caput 4
E contra autem activa vita, quae frequens circa ministerium satagit,
rara est in secreto contemplationis. Nam quae aeterna sibi
praeparare non sedendo, et audiendo, sed satagendo et ministrando
proposuit, non damnum, sed dispendium putat, si sibi vacans, et sua
petens, et non quae aliorum, a solita obsequiorum oblatione
requiescat. Plus igitur operando laborat, minus
obsecrat. Unde et Martha,
quae circa frequens ministerium satagebat, stetit, et locuta
est.
(
Lc, 10, 40) Quae enim stetit, ei nimirum sedere non licuit, quia
si ad audiendum sederet, imparatum fortasse ministerium et insufficiens
impendisset. Et notandum quia transeundo, Dominum Martha
vidit, non tamen transeundo, sed stando loquitur. Nam
evangelista caute expressit, dicens:
Quae stetit, et ait.
(
Lc, 10, 40) Quo profecto exemplo instruimur, ut qui fratribus
ministeria exhibemus, si per moram sedere ad Redemptoris pedes non
possumus, per aliquantulam morulam Redemptori assistere
debeamus. Sed bene ei assistimus, si transeundo et serviendo
videamus. Quid est autem transeundo Dominum cernere, nisi in
omni nostro bono opere ad ipsum cordis dirigere intentionem?
Transimus enim, quando huc illuc discurrendo in membris suis Domino
ministramus. Sed transeundo Dominum cernimus, si per omne
quod agimus praesentem nobis ipsum, cui placere cupimus,
contemplamur. Quo in loco notandum est quia confidenter
Martha loquitur, dicens:
Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam
ministrare?
(
Lc, 10, 40) Quod certe perfectis quibusdam operariis sanctae Ecclesiae
convenit, qui omnipotenti Deo preces tanto fiducialius offerunt quanto
laboriosius ei in membris suis se ministrasse meminerunt. Sed
quia in ipsis etiam quae activae vitae deserviunt nimietas
sollicitudinis cohibenda est, Martha reprehenditur, quae tam sollicita
asseritur, ut erga plurima turbetur. Actionis quidem fervor
tunc recte disponitur, cum sic insistimus operi, ut tranquillo corde eum
cui opera nostra consecrare nitimur videamus. Quid est ergo
nimietas sollicitudinis, nisi confusio supernae intentionis?
quia dum se erga plurima dividit, divisa jam ad supernorum intuitum non
assurgit. Illud enim aeternum et simplex bonum aeternae
visionis anima quia vix unita comprehendit, se nimirum ad id divisa non
erigit. Dicit ergo operum nostrorum dispositor et receptor:
Unum est necessarium,
(
Lc, 10, 42) ne se mens ad multa dividat, ut, per tranquillitatem unita, ad
summi boni intuitum potenter surgat. Duae igitur filiae Saul,
etsi pariter regis sunt filiae, nominibus differunt, quia vita activa et
contemplativa nobilitate religionis generosae sunt, sed non sunt pares
pro diversitate officii. Sed quia earum patrem ostendimus,
matrem pariter demonstremus. Sequitur:
Et nomen uxoris Saul Achinoe, filia Achimaas.
(
S1, 14, 50)
Commentaires
Gregorius I (540-604)