Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 18 : Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 1
    • Jam quippe in allegorica expositione diximus quia immundi spiritus horum fortium appellatione designantur. Qui nimirum quia a coelesti gloria superbiendo ceciderunt, apte elatis doctoribus ad terrorem proponuntur, ut de se tanto jam humiliter sentiant quanto etiam angelos a superna gloria lapsos per appetitum vanae gloriae contemplantur. Quod etiam Redemptorem nostrum in elatis discipulis egisse recolimus, qui cum se subjecta daemonia habere jactarent, ab eo protinus audiere: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem ( Lc, 10, 18). Arcus itaque fortium superbia est spirituum malignorum. Dicuntur autem fortes, vel quia de se magna senserunt, vel quod humanum genus magnarum tentationum impetu vincant. Quem profecto arcum dum intentio impia tetendit, jacere malitiae jacula supra se in conditorem studuit. Ponam, inquit princeps eorum, sedem meam ad Aquilonem, similis ero Altissimo ( Es, 14, 13). Sed superatus est arcus fortium, quia Deus apostatarum spirituum superbiae restitit, de coelo praecipitavit, conditionali gloria virtutis exuit, ut in lapsis angelis homo disceret quid timeret. Nam quid de aereo vase fiet, si Deus nec aureis superbiae fetore plenis ignoscit? Unde et Petrus in Epistola sua loquitur, dicens. Deus peccantibus angelis non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium reservari ( 2P, 2, 4). Quasi ergo electus et humilis praedicator superbientibus dicat: Ut cessetis ab elatione, in conformibus vobis angelis, videlicet lapsis, damnationis debitae poenas aspicite.
  • Liber 2, Caput 2
    • Quo in loco valde notandum est quod puer Samuel dicitur et magnificatus. Sed et cum magnificatus asseritur, hoc virtutis suae praeconium non in conspectu hominum, sed in conspectu Domini habere perhibetur. Cur ergo puer, nisi quia ad perfectionis erat celsitudinem sublimatus? Puer itaque et magnificatus in conspectu Domini Samuel dicitur, quia novus ordo praedicatorum, etsi ad magnae conversationis celsitudinem pervenit, humilitatis suae virtutem non perdidit. Magnificari quippe ante Deum non prodesset, si puer esse desisteret, quia amissa humilitate, placere omnipotenti Deo de conversationis altitudine non valeret. Denique magnificati jam fuerant, qui in nomine Jesu ab obsessis daemonia ejiciebant; sed quia pueritiae suae bonum perdiderant, hos veritas arguit, dicens: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem ( Lc, 10, 18). Hinc iterum denuntians, ait: Nisi conversi eritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum ( Mt, 18, 3). Quia ergo novorum praedicatorum vita et sublimis est merito, et plana per humilitatem, Samuel apte magnificatus et puer asseritur. Et quia ex utroque valde accepti Deo sunt, magnificatus non simpliciter, sed in conspectu Domini fuisse perhibetur. Sequitur: Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui in universo Israel, et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi ( S1, 2, 22).