V. 38 :
Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et
mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 4
Ancillarum vero nomine illa nequissima peccatorum conditio designatur,
qui per iniquitatem valde sunt pessimi, et aliis praebent exempla
pravitatis. Velut enim ancillae servos pariunt, dum magnae
iniquitatis non sunt solum operariae, sed etiam matres. Quia
vero sanctorum praedicatione tales etiam convertuntur, qui magna
postmodum omnipotenti Deo servitia impendunt, apte servi et ancillae
dicuntur auferri, et in opere regis poni. Annon tunc ancillam
rex regum tulit, quando de illa magna peccatrice dixit:
Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit
multum
(
Lc, 7, 47)
? Et hanc in opere suo posuit, quando in castellum
intravit, et eum illa in domo sua recepit
(voir:
Lc, 10, 38)
. Hanc etiam in opere suo posuit; quia resurgens a
mortuis, ei praedicationem suae resurrectionis injunxit
(voir:
Mc, 16, 7)
. Servum quoque tulit, quando a telonei lucro Matthaeum
ad se sequendum vocavit. In opere suo hunc etiam posuit, quia
ei in domo sua convivium praebuit, et Aethiopiae praedicatorem, conversi
orbis Evangelistam fecit
(voir:
Mt, 9, 9,
Mc, 1, 14 et
Lc, 5, 27)
. Quia ergo praedicatorum ministerio hi etiam ad
Dominum redeunt, de quorum salute humana cogitatio desperare poterat,
bene servi et ancillae et optimi juvenes in regis opere ponendi
describuntur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)