Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 27 : Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Ancillarum vero nomine illa nequissima peccatorum conditio designatur, qui per iniquitatem valde sunt pessimi, et aliis praebent exempla pravitatis. Velut enim ancillae servos pariunt, dum magnae iniquitatis non sunt solum operariae, sed etiam matres. Quia vero sanctorum praedicatione tales etiam convertuntur, qui magna postmodum omnipotenti Deo servitia impendunt, apte servi et ancillae dicuntur auferri, et in opere regis poni. Annon tunc ancillam rex regum tulit, quando de illa magna peccatrice dixit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum ( Lc, 7, 47) ? Et hanc in opere suo posuit, quando in castellum intravit, et eum illa in domo sua recepit (voir: Lc, 10, 38) . Hanc etiam in opere suo posuit; quia resurgens a mortuis, ei praedicationem suae resurrectionis injunxit (voir: Mc, 16, 7) . Servum quoque tulit, quando a telonei lucro Matthaeum ad se sequendum vocavit. In opere suo hunc etiam posuit, quia ei in domo sua convivium praebuit, et Aethiopiae praedicatorem, conversi orbis Evangelistam fecit (voir: Mt, 9, 9, Mc, 1, 14 et Lc, 5, 27) . Quia ergo praedicatorum ministerio hi etiam ad Dominum redeunt, de quorum salute humana cogitatio desperare poterat, bene servi et ancillae et optimi juvenes in regis opere ponendi describuntur.