Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 23 : Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Hoc namque ei displicuit, per quod displicere Deo, qui loquebantur, existimavit. Quia vero non simpliciter dicitur: displicuit sermo Samueli, sed in oculis Samuelis, et statim subditur: Et oravit Samuel pro populo Dominum ( S1, 8, 6). Paulo subtilius ea nos considerare oportet. Sancti viri, qui omnipotenti Deo valde displicere metuunt, in suis judiciis faciles non sunt, sed cuncta prius rationabiliter intus ordinant, ut ea foris in opere irreprehensibiliter disponant. Nam electionem accipiunt nullam judicii, si non probatur contemplatione rationis. Hos profecto oculos prophetae Dominus aperire volebat, cum dicebat: Vide oculis tuis, et auribus tuis audi ( Ez, 40, 4). Hinc in Evangelio discipulis dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis ( Lc, 10, 23) . Oculi quippe sanctorum, sunt intellectus rationis, reserati per gratiam Spiritus sancti. Et idcirco Samuelis esse dicuntur: quia carnales quique, etsi per humanam sapientiam rationales esse videntur, ab hujus lumine rationis eo caeciores sunt, quo illis solis oculis vident, quos serpens aperuit. Nam si spiritualium virtutum fulgorem aspicerent, eum profecto in ornatu suae mentis habere desiderarent. Tan tus siquidem decor earum est, ut visus nunquam non possit videntis desiderio concupisci. Sapientes ergo saeculi cum se oculos rationis habere arbitrantur, ex hoc cognoscere possunt, quam dementer in saniant: quia virtutum sanctarum pulchritudine non illici, earum profecto gloriam non solum non cernere, sed nec somniari est. Sancti ergo viri, qui jam illuminatione sancti Spiritus in internorum amore obligati sunt, mentis suae oculos ad videndam intimae claritatis gloriam tanto clariores habent, quanto de mundi caligine in desiderio nihil habent; et discernere carnalia tanto rectius possunt, quanto longe a carnalibus assumpti, in Spiritus sancti gratia altius profecerunt. Unde et apostolus Paulus de experientia tantae visionis sententiam protulit, dicens: Spiritalis judicat omnia ( 1Co, 2, 15). Bene ergo dicitur: Displicuit sermo in oculis Samuelis ( S1, 8, 6). Quia a viris spiritualibus nil ante despicitur, quam despiciendum esse per spiritalem mentis intuitum judicetur. Et quia quo abundantiori gratia Spiritus sancti pleni sunt, de virtutis suae celsitudine non praesumunt, sequitur: Et oravit Samuel Dominum ( S1, 8, 6). Quid enim Dominum oravit, nisi ut sibi dignaretur ostendere, si tumultuantis populi petitioni assensum dare debuisset? Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non enim abjecerunt te, sed me, ne regnem super eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, quia eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc ( S1, 8, 7 et S1, 8, 8).