Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 7 : dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 41. 42. :

    Ut det eis regem poscunt populi Samuelem,

    Quod Dominus reprobat, cum fieri iubeat.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Hoc namque ei displicuit, per quod displicere Deo, qui loquebantur, existimavit. Quia vero non simpliciter dicitur: displicuit sermo Samueli, sed in oculis Samuelis, et statim subditur: Et oravit Samuel pro populo Dominum ( S1, 8, 6). Paulo subtilius ea nos considerare oportet. Sancti viri, qui omnipotenti Deo valde displicere metuunt, in suis judiciis faciles non sunt, sed cuncta prius rationabiliter intus ordinant, ut ea foris in opere irreprehensibiliter disponant. Nam electionem accipiunt nullam judicii, si non probatur contemplatione rationis. Hos profecto oculos prophetae Dominus aperire volebat, cum dicebat: Vide oculis tuis, et auribus tuis audi ( Ez, 40, 4). Hinc in Evangelio discipulis dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis ( Lc, 10, 23) . Oculi quippe sanctorum, sunt intellectus rationis, reserati per gratiam Spiritus sancti. Et idcirco Samuelis esse dicuntur: quia carnales quique, etsi per humanam sapientiam rationales esse videntur, ab hujus lumine rationis eo caeciores sunt, quo illis solis oculis vident, quos serpens aperuit. Nam si spiritualium virtutum fulgorem aspicerent, eum profecto in ornatu suae mentis habere desiderarent. Tan tus siquidem decor earum est, ut visus nunquam non possit videntis desiderio concupisci. Sapientes ergo saeculi cum se oculos rationis habere arbitrantur, ex hoc cognoscere possunt, quam dementer in saniant: quia virtutum sanctarum pulchritudine non illici, earum profecto gloriam non solum non cernere, sed nec somniari est. Sancti ergo viri, qui jam illuminatione sancti Spiritus in internorum amore obligati sunt, mentis suae oculos ad videndam intimae claritatis gloriam tanto clariores habent, quanto de mundi caligine in desiderio nihil habent; et discernere carnalia tanto rectius possunt, quanto longe a carnalibus assumpti, in Spiritus sancti gratia altius profecerunt. Unde et apostolus Paulus de experientia tantae visionis sententiam protulit, dicens: Spiritalis judicat omnia ( 1Co, 2, 15). Bene ergo dicitur: Displicuit sermo in oculis Samuelis ( S1, 8, 6). Quia a viris spiritualibus nil ante despicitur, quam despiciendum esse per spiritalem mentis intuitum judicetur. Et quia quo abundantiori gratia Spiritus sancti pleni sunt, de virtutis suae celsitudine non praesumunt, sequitur: Et oravit Samuel Dominum ( S1, 8, 6). Quid enim Dominum oravit, nisi ut sibi dignaretur ostendere, si tumultuantis populi petitioni assensum dare debuisset? Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non enim abjecerunt te, sed me, ne regnem super eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, quia eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc ( S1, 8, 7 et S1, 8, 8).
  • Liber 4, Caput 1
    • Quia oranti prophetae dicitur: Constitue super eos regem; plane ostenditur, quia an hoc faciendum esset, sibi revelari postulavit. Et quia subdens, ait: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos ( S1, 8, 7), apte ostenditur, quantum sibi sermo displiceat, quem in oculis Samuelis displicuisse perhibetur. Quae convenientia judicii in sanctis oritur ex virtute charitatis: quia dum ex tota mente Conditorem diligunt, et ejus voluntati obedire devote conantur, ex praemio supernae retributionis accipiunt, ut ab eadem Dei omnipotentis voluntate aliter sentiendo non discrepent, quam in bonis operibus semper tenent. Scriptum quippe est: Qui adhaeret Deo, unus spiri us est ( 1Co, 6, 17) . Domino quippe adhaeret, qui praecepta voluntatis ejus facere semper studet. Sed unus spiritus cum eo fit: quia ex diuturna devotione pii operis in tantam gratiam divinae cognitionis assumitur, ut ab interni ejus aequitate judicii per errorem mundani spiritus dissentire ultra non possit. Sed valde difficile respondetur, si quaeritur, cur omnipotens Deus et abjectum se in regis petitione conqueratur, et tamen id quod petebatur fieri decernat: rursumque si dignitas regia ordinanda fuerat, cur velut indignata Dei majestate fuerit permissa; et cum provisus rex eligi decernatur, cur reprobandus eligitur? Quid ad haec aliud respondere possumus, nisi id quod apostolus Paulus ineffabilem abyssum judiciorum Dei perscrutari audentibus respondebat: Homo , inquit, tu quis es, qui respondeas Deo ( Rm, 9, 20) ? Sed si hoc efficaciter definire non possumus, tangere inquirendo possumus. An fortasse abjectum se in regis petitione conqueritur? Pro reproba voluntate male petentis populi, petitus rex conceditur pro vindicta. Quod si rationabiliter dicitur, dum utrumque posuit, et culpam et ultionem pariter ostendit. Ex reproba quippe voluntate injusta postulasse convincitur, qui abjecisse Conditorem petendo monstratur. Culpam ergo malae petitionis insecuta est poena districtae aequitatis. Magna etenim vindicta est, quae ex districtione procedit interni examinis, quando reproba mens sic projicitur, ut quod male deliberat, agere permittatur. Qui ergo in petendo rege Dominum abjecisse convicti sunt, dum id eis permitteretur agere, per quod a se Dominum abjicerent, gravior poena non erat, qua hic plecti debuissent.
  • Liber 4, Caput 1
    • Quo in loco notandum est, quia abjectionem prophetae Dominus suam facit. Non enim simpliciter dicit: Abjecerunt me, ne regnem super eos; sed non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos ( S1, 8, 7). Ut profecto ostendat, quia in persona electi praesulis ipse suis subjectis praeemineat; et cum ad spiritale culmen electorum carnalis rector assumitur, ipse abjici videtur, cujus praecepta dissipantur. Ergo quam reverendi sint optimi pastores sanctae ecclesiae liquet. Ecce enim dum fideliter Deo serviunt, tanto ei amoris vinculo conjunguntur, ut quidquid eis ingeritur, divinae injuriae adscribatur, Unde et in Evangelio primis Ecclesiae pastoribus dicit: Qui vos spernit, me spernit ( Lc, 10, 16) . Ubi etiam aliquid gravius cernitur: quia cum abjectum pastorem conqueritur, abjicientium peccata omnia, et parentum etiam mala memorantur. Juxta omnia , inquit, opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti ( S1, 8, 8). Summum namque crimen agnoscitur, ad cujus discussionem in Dei memoria praeterita cuncta peccata reducuntur. Et abjectum ergo se Dominus conqueritur, et tamen ordinare, in quo abjicitur, concedit: quia cum districtae aequitatis suae virtutem exequitur, ab eo carnalium desideria impleri per ejus misericordiam nequaquam prohibentur. Sed et quae concedi dignitas pro vindicta potuit, non tranquilla majestate divinitatis concedi debuit, sed velut indignata. Indignatam vero majestatem Dei non in seipsam asserimus, quae passioni non subjacet: sed quia dum culpas discutit, indignationis verba per Scripturas dicit. Item quia in typum carnalium praelatorum assumitur, reprobandus rex eligitur, non electus. Vel fortasse idcirco reprobus rex eligitur, ut electus successor ejus rex David in eo cognosceret, quid cavere debuisset. Sic nimirum et de illa angelorum curia legimus, quia de apostata primo angelo scribitur: Ipse est principium viarum Dei ( Jb, 40, 14): sed qui ante omnia conditus est, per superbiam cecidit, et in ejus ruina sancti angeli didicerunt, qua virtute stare potuissent. Quod nimirum, qui apertis rectae fidei oculis, intueri poterit, pariter attendit: quia omnipotens Deus etiam tunc magnae misericordiae dona tribuit, cum vindictam irrogat; quia dum reprobos punit, sanctos erudit: ut unde illi deficiunt, isti in suis profectibus adjuventur.
  • Liber 4, Caput 4
    • Sed fortasse nonnulli moventur, quia contrarium videtur, quod hic dicitur, et quod superius dicebatur. Ibi enim ait: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque in diem hanc ( S1, 8, 7 et S1, 8, 8). Nunc vero dicit: Unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philistiim: quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me ( S1, 9, 16). Superius quasi ab irato rex ordinari permittitur, nunc quasi a pio et benigno ordinatur. Hujus etiam benignitatis verba quis non videat, quantum a sententia illa dissentiant, quae eidem a Samuele illata fuit? Quia , inquit, projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex ( S1, 15, 26). Quod profecto celeriter solvimus, si ipsam verborum vim subtiliter intueamur. Nam omnia haec divinae benignitatis verba populi meritis ascribuntur: Salvabit populum meum ( S1, 9, 16); et, respexi populum meum ( S1, 9, 16); et, clamor eorum venit ad me ( S1, 9, 16). Pro illis ergo rex ordinari decernitur, quorum clamor exauditur. Nam etsi pro futura nequitia repellendus a regno erat Saul, tamen habebat in se, donec regnaret, unde populo sibi subdito prodesse potuisset. Futurus certe erat bello strenuus, mente elatus. Habiturus erat unde sibi caderet, et unde aliis staret. Illud ergo unde prodesse subditis poterat, Dominus providens dicit: Salvabit populum meum de manu Philistiim ( S1, 9, 16); et, venit clamor eorum ad me ( S1, 9, 16). Adhuc tamen valde contrarium videtur, ut ejus populi clamorem exaudire credatur, qui eum abjecisse reprehenditur. Ad quod respondendum est: quia erant in illo populo et reprobi et electi. Ibi ergo abjecisse Dominum reprobi arguuntur, hic electorum desideria ad omnipotentis Dei aures perveniunt. Qua ex re quid colligendum est, nisi quia saepe electis bonum est, quod mali rectores ordinantur? Non ergo mirum est, si Deus quasi de abjectione sua irascitur, et regem ordinat: quia ipsa dignitas futuri regis et mala erat, et bona. Mala denique, quia superba: bona vero, quia in defensione subjectorum strenua. Quod totum, et in sancta Ecclesia nunc fieri cernimus: quia plerumque ille ejus primatum suscipit, qui verbo utilis est aliis, mente tumidus sibi. Praedicando virtutes, velut stando vitia destruit, sed alta de se sentiendo, cadit. Hic itaque praedicando populum Dei salvat, sed semetipsum tumendo praecipitat. Quasi rex potens verbo populi Dei occultos adversarios atterit, sed elatione a regni sublimitate cadit. Non ergo pro se, sed solum pro populo rex constituitur; quando ille in sancta Ecclesia praeesse permittitur, qui bona quae praedicat, superbiendo, aut nequiter vivendo, conculcat.
  • Liber 4, Caput 5
    • Attente quidem ostendit eis et bona quae eis impendit Dominus et mala quae Domino fecerunt ipsi ut tanto gravius se deliquisse cognoscerent, quanto illum peccando offendere ausi sunt, a quo tanta bona perceperant. Quid vero sit abjicere Dominum, et qualiter secundum litteram et secundum spiritualem sensum intelligi debeat, superius late expositum est (Supra in exposit., ubi ad Samuelem Dominus ait: Non te abjecerunt, sed me, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti. ( S1, 8, 7 et S1, 8, 8) Sed quia sancti praedicatores eos quos arguendo compungunt,docendo instruunt, subintulit, dicens: Nunc ergo state coram Domino per tribus et familias vestras. ( S1, 10, 19)
  • Liber 5, Caput 1
    • Ad Samuelem quippe Dominus superius dixerat: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. ( S1, 8, 7) De Saul autem paulo ante dictum est: Quia despexerunt eum, et non attulerunt ei munera. ( S1, 10, 27) Sed ille abjectus, iste despectus, caesis jam hostibus consecuta victoria, vociferantem populum audivit: Date nobis viros, et interficiemus eos. Posset quidem uterque, non interficiendo, sed consentiendo, de inimicis vindicari, sed etiam quia abjectus fuerat propheta loquitur, rex despectus favet dicenti: Non occidetur quisquam, ( S1, 11, 13) quia sancti praedicatores nostri majori victoria coronantur, cum adversa proximorum tolerant, quam cum foris hostes expugnant. Unde et vera sapientia in Salomone loquitur, dicens: Melior est patiens, viro forti. ( Pr, 16, 32) Sed notandum, quod dicitur: In die hac. ( S1, 11, 13) In die quidem victoriae suae occidere appetit, qui eos, quos claritate virtutum ad amorem Dei pertrahit, ad nocendum aliis accendit. Vel in die victoriae occidit; quia ea luce claritatis, qua in venerationem praedicatoris adducitur, ad odia eidem doctori detrahentium excitatur. Qui enim odit fratrem suum, homicida est. ( 1Jn, 3, 15) Quia enim de doctrina boni pastoris sic adjuvandi sunt boni, ut tolerentur mali; causa, qua nemo occidendus sit, bene subjungitur: Quia, ( S1, 11, 13) inquit, hodie fecit Dominus salutem in Israel. ( S1, 11, 13) Sequitur: Dixit autem Samuel ad populum: Venite, eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecere ibi regem Saul coram Domino. ( S1, 11, 14 et S1, 11, 15)
  • Liber 5, Caput 2
    • Ille ista loquitur, cui superius de iis, quibus loquitur, Dominus ait: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. ( S1, 8, 7) Ecce abjicitur propheta, et abjicientibus se loquitur dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23) Equidem, si secundum Legis praeceptum hoc discutitur, peccatum non esset, si pro abjicientibus se non oraret. Nam Lex Moysi praecipit, dicens: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. ( Lv, 19, 18) Sed et qui prophetam abjiciebant, non amici, sed inimici exstiterant. Quid est ergo, quod dicit: Absit a me hoc peccatum, nisi quia vir sanctus ad charitatis verticem sublimatus, non solum diligebat amicos, sed ipsos etiam amplectebatur inimicos? Legis quidem veteris mandato instructus, sed novae gratiae fulgoribus illustratus, licentiam vetustatis Evangelica perfectione reprehendit. Quo nimirum in facto, nos nobiscum facere rationes cogimur. Hinc enim per Evangelium jubetur: Diligite inimicos vestros, benefacite iis, qui oderunt vos. ( Mt, 5, 44) Quantum ergo nunc inimici diligendi sunt, cum praecipimur (Praefat. num. 6), si tunc amari potuere cum odio haberi jubebantur? Et quia non solum orare pro eis, sed eos erudire conabatur, subjungens, ait: Et docebo vos viam bonam, et rectam. ( S1, 12, 23)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 8
    • Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Juxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi: nunc ergo audi vocem eorum: verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis qui regnaturus est super eos ( S1, 8, 7, S1, 8, 8 et S1, 8, 9), etc. Saul ergo, qui, offenso Deo, constitutus est super Israelitas rex, typum tenet populi Judaeorum. Nam sicut ipse in regale culmen sublevatus juxta convenientes mores eorum qui petierunt super se esse regem et mansuetudinem Domini spernebant, durus ac rigidus ac superbus effectus est, ita ut eos servili onere magis premeret, quam libertati donaret: sic et populus Judaicus, licet unctus in sacerdotibus et regibus foret, tamen quia filius ancillae erat, quae in servitutem generabat, nunquam libertatem perfectam per ipsam unctionem consequi potuit: maxime quia illum ad se venientem, qui vere rex erat, et mansuetus ad eos venerat, recipere noluerunt, per cujus dominationem liberi, si mallent, fieri potuissent.