Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 44 : Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quid est, quod Anna virilem sexum a Domino postulat, nisi quia eos, quos sancta Ecclesia parere praedicando appetit, Evangelica perfectione fortes esse concupiscit? In comparatione quippe Evangelicae perfectionis, opera illa Legis, quae videbantur fortia, non fuerunt fortia, sed infirma. Ibi enim mandatum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum ( Lv, 19, 18). In Evangelio autem Dominus praecipit, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos ( Mt, 5, 44). Ibi immunditia fornicationis a corpore reciditur, ut fortitudo conversationis, quasi virili sexu praecellat, etiam a corde immunda cogitatio resecatur: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo ( Mt, 5, 28) [mauvais référencement: Mt, 5, 82]. Synagoga igitur, quae infirmitate praeceptorum Judaicum populum genuit, non peperit sexum virilem, sed potius muliebrem. Anna itaque dum virilem sexum sibi dari a Domino postulat, quid aliud exoptare cernitur, nisi tales per Evangelium gignere, qui fortes appareant, et exteriori munditia corporis, et interna charitate?
  • Liber 5, Caput 2
    • Ille ista loquitur, cui superius de iis, quibus loquitur, Dominus ait: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. ( S1, 8, 7) Ecce abjicitur propheta, et abjicientibus se loquitur dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23) Equidem, si secundum Legis praeceptum hoc discutitur, peccatum non esset, si pro abjicientibus se non oraret. Nam Lex Moysi praecipit, dicens: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. ( Lv, 19, 18) Sed et qui prophetam abjiciebant, non amici, sed inimici exstiterant. Quid est ergo, quod dicit: Absit a me hoc peccatum, nisi quia vir sanctus ad charitatis verticem sublimatus, non solum diligebat amicos, sed ipsos etiam amplectebatur inimicos? Legis quidem veteris mandato instructus, sed novae gratiae fulgoribus illustratus, licentiam vetustatis Evangelica perfectione reprehendit. Quo nimirum in facto, nos nobiscum facere rationes cogimur. Hinc enim per Evangelium jubetur: Diligite inimicos vestros, benefacite iis, qui oderunt vos. ( Mt, 5, 44) Quantum ergo nunc inimici diligendi sunt, cum praecipimur (Praefat. num. 6), si tunc amari potuere cum odio haberi jubebantur? Et quia non solum orare pro eis, sed eos erudire conabatur, subjungens, ait: Et docebo vos viam bonam, et rectam. ( S1, 12, 23)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 11
    • Dixit autem Samuel ad populum: Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum, ( S1, 11, 14) et reliqua usquequo ait, Misit Dominus Jerobaal et Bedan et Barac et Jephte et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum. ( S1, 12, 11) Prius enim antequam superiora pandamus, dicendum est quis fuerit iste Jerobaalet Badan. Jerobaal ipse est Gedeon, qui cum trecentis viris superavit Madianitas.Badan vero, ut quibusdam placet, ipse est Samson. Caeterum juxta altiorem intelligentiam, Galgala ubi Samuel innovavit regnum acredarguit filios Israel, quae interpretatur revelatio significat revelationemet illuminationem fidei in Novo Testamento, ubi vetus regnum in novum commutatumest. De qua mutatione superius jam diximus, ubi de Eli et filiis ejus reprobatis, etelectione Samuelis descripsimus. De abjectione Saul et constitutione David, Domino favente, in posterum dicturisumus. Verum in hoc quod Samuel filios redarguit, juxta moralem intelligentiam typumtenuit spiritalium doctorum: qui in semetipsis delicta gravia non habent, quaeredarguant; sed aliorum peccata absque detrectatione feriunt.De his enim talibus per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. ( Si, 12) Bene ait: Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi, ( Ec, 12) quia peccata hominum nesciunt palpare, nec molli manu attrectare lascivia; sedasperae invectionis increpatione corrigere, et inerrantes poenitentiae dolorem etvulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est audientium, iste non estsermo sapientis. Hinc est quod Joannes Judaeos gloriantes redarguit dura invectione, dicens: Genimina viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? ( Mt, 3, 7) [mauvais référencement: Mt, 3] Denique possumus et aliter hanc sententiam brevi indagatione innuere, quoait dicens: Verba sapientium sicut stimuli, ( Ec, 12) etc.,quia et ad conversionem provocant et firma sunt, et in nullo oberrant, quia sanctoSpiritu prophetis et apostolis inspirata, ad eos usque pervenerunt, et ideo solidaradice fundata sunt. Unde et in eodem versu subjungitur: Quae per magistrorum consilium data sunt apastore uno, videlicet a prophetis per quorum consilium sunt prolata, et pastore uno,id est Spiritu sancto, inspirata. Quisquis enim his est instructus, et Spiritu divino illustratus, potest corrigere,si, inquantum humana fragilitas non obsistat, se a peccatis continuerit, aliorumpeccata. Quia ille juste redarguit in caeteris malum eorum, qui spiritualiter vivens, deproprio delicto reprehendi a quoquam non potest. Scriptum namque est: Spiritalis omnia judicat et ipse a nemine judicatur. ( 1Co, 2) Innocens enim esse debet ab omni delicto, qui caeteros judicat pro scelereipsorum, sicut et Samuel fecisse legitur qui etiam tales pluviam de coelis, id estscientiam praedicationis ex libris prophetarum, de quibus scriptum est: Judicium positum est et libri aperti sunt, » ( Da, 3) proferunt et corda hominum, ut fructus fidei, ac bonorum operum gignerepossint, diffundunt: ut eos, quia malum se egisse cognoscunt, terreant. Deinde sequitur qualiter Samuel, dum quereretur de principatu, et populusdeprecaretur, dicens: « Ne cesses orare pro nobis, » respondens ait: Absit a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23) Hic namque perfecta benignitas sanctorum, olim in Samuele demonstrata est: illavidelicet de qua Dominus ait: Diligiteinimicos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. ( Mt, 5, 44) [mauvais référencement: Mt, 5]
  • Liber 4, Caput 6
    • Dixitque rex Israel ad Elisaeum eum vidisset eos: Nunquid percutiam eos, pater mi? Et ille ait: Non percuties. Neque enim cepisti eos gladio, aut arcu tuo ut percutias. Sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad domum suam, ( R4, 6, 21 et R4, 6, 22) et reliqua. Postquam ergo Elisaeus hostes adduxit in Samaria, non eos occidi permisit, sedrefectionem magnam ciborum illis praeparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum Dominus excaecavit, deindescientia spirituali magnifice replevit, atque ad praedicandum suis Evangelium ingentibus direxit (voir: Ac, 9) . Nobisque praecepit, itadicens: Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. ( Mt, 5, 44 et Mt, 5, 45) [mauvais référencement: Mt, 5]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 7
    • Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos. Nunquid percutiam eos, Pater mi. Et ille ait: Non percuties. Neque enim coepisti eos gladio, aut arcu tuo, ut percutias: Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad Dominum suum ( R4, 6, 21 et R4, 6, 22). Postquam ergo Eliseus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed confectionem magnam ciborum illis praeparans dimisit in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem primum Dominus coecavit; deinde scientia spiritali magnifice replevit, adque praedicandum Evangelium suum in gentibus direxit (voir: Ac, 9) ; nobisque praecepit, ita dicens: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est ( Mt, 5, 44) [mauvais référencement: Mt, 5].