V. 11 :
et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu
inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 2
Ordo summae rationis est, ut qui bona agere non curat, mala in aliis
nequaquam reprehendat. Sanctus ergo vir prius mala se vitasse
caute asseruit, deinde ad reprehensionem aliorum prosiliit; ut electi
praedicatoris mores insinuet, qui praedicationis fructum bene ferre non
praevalet, nisi cum id, quod de aeternitate lucidum praedicat, splendida
etiam conversatione demonstrat. Dicit ergo:
Nunc state, et judicio contendam adversus vos de omnibus
misericordiis Domini.
(
S1, 12, 7) Stare quidem auditoribus, est intentionem mentis ad
verbum praedicatoris erigere. Merito ergo stare
praecipiuntur: quia doctor nihil exhortando proficit, si auditor mentem
ad ea, quae loquitur, non intendit.
Easdem misericordias enumerans, ait:
Quomodo ingressus est Jacob in Aegyptum, et exclamaverunt
patres nostri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron:
et eduxit patres nostros ex Aegypto, et collocavit eos in
loco hoc.
Et quia obliti sunt Domini Dei sui, tradidit eos in manu
Sisarae magistri militiae Assur, et in manus Philisthinorum,
et regis Moab: et pugnaverunt adversus vos.
Postea clamavere ad Dominum, et dixere: Peccavimus, quia
dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim, et Astaroth:
nunc ergo erue nos de manu Philisthinorum, et serviemus
tibi. Et dimisit Dominus Jerobaal, et Barach, et
Jepte, et Samuel; et eruit vos de manu inimicorum vestrorum
per circuitum, et habitastis confidenter.
(
S1, 12, 8,
S1, 12, 9,
S1, 12, 10 et
S1, 12, 11)
Liber 5, Caput 2
Quasi dicat: Ad hoc vobis hominem elegistis, ad quod Deum habere
solebatis. Quem nimirum locum si spiritualiter discutere
volumus, hoc ex eo colligitur: quia qui carnalem sibi praeesse expetunt,
divinam gratiam a se repellunt. Nam dum humilium doctorum
exemplo vivunt, velut ab Aegypto liberantur: quia caliginem mundani
amoris toto desiderio fugiunt. Quia etiam omnium vitiorum
tyrannidem eorum doctrina evadunt, velut de manu Sisarae, Philistinorum,
et regis Moab, missis ducibus, liberantur. In quibus Deus jam
solus omnipotens regnat: quia dum humiles pastores foris imitantur,
regnantis inter se divinitatis amorem gratanter excipiunt.
Dicat ergo propheta:
Dixistis mihi: Nequaquam, sed rex erit super nos; cum
Dominus regnaret in vobis:
(
S1, 12, 12) ut ostendat quia qui carnalibus se imitando subjiciunt, divinae
gratiae dignitatem perdunt.
Notandum etiam, quia propheta Samuel per virtutem humilitatis ubique
se electis ostendit in norma rectitudinis. Nam cum
Israeliticae plebis liberationem assereret, non ait: Misit Dominus Jepte
et me; sed:
Jepte et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum
vestrorum.
(
S1, 12, 11) Se quidem quasi alium nominavit, ut virtus
liberationis non ascriberetur personae missi: sed gratiae mittentis
Dei.
Misit,
(
S1, 12, 11) inquit,
Dominus Samuel, et eruit vos.
(
S1, 12, 11) Quasi dicat: Quem voluit, misit; et per quem voluit,
fecit. Et fortasse de se quasi de alio loquitur: quia non
ipse est, qui per seipsum loquitur: sed Spiritus sanctus. Et
quia permissione Dei, jam rege constituto, vir Domini ista loquebatur;
ad hoc profecto loquebatur, ut regem et populum ad Dei cultum dirigeret,
non ut ipsam dignitatem regiam evacuaret. Unde et subjungens,
ait:
Nunc praesto est rex vester, quem elegistis, et
petistis. Ecce dedit Deus vester vobis
regem. Si timueritis Deum, et servieritis ei, et
audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini,
eritis et vos, et rex vester qui imperat vobis, sequentes
Dominum Deum vestrum. Si autem non exaudieritis
vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus
Domini super vos, et super patres vestros.
(
S1, 12, 13,
S1, 12, 14 et
S1, 12, 15)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 11
Dixit autem Samuel ad populum: Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi
regnum,
(
S1, 11, 14) et reliqua usquequo ait,
Misit Dominus Jerobaal et Bedan et Barac et Jephte et Samuel, et eruit vos
de manu inimicorum vestrorum.
(
S1, 12, 11) Prius enim antequam superiora pandamus, dicendum est quis fuerit iste
Jerobaalet Badan. Jerobaal ipse est Gedeon, qui cum trecentis viris
superavit Madianitas.Badan vero, ut quibusdam placet, ipse est
Samson. Caeterum juxta altiorem intelligentiam, Galgala ubi Samuel
innovavit regnum acredarguit filios Israel, quae interpretatur revelatio
significat revelationemet illuminationem fidei in Novo Testamento, ubi vetus regnum
in
novum commutatumest. De qua mutatione superius jam diximus, ubi de Eli et
filiis ejus reprobatis, etelectione Samuelis descripsimus. De abjectione
Saul et constitutione David, Domino favente, in posterum dicturisumus.
Verum in hoc quod Samuel filios redarguit, juxta moralem intelligentiam typumtenuit
spiritalium doctorum: qui in semetipsis delicta gravia non habent, quaeredarguant;
sed
aliorum peccata absque detrectatione feriunt.De his enim talibus per
Salomonem dicitur:
Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi.
(
Si, 12) Bene ait:
Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi,
(
Ec, 12) quia peccata hominum nesciunt palpare, nec molli manu attrectare lascivia;
sedasperae invectionis increpatione corrigere, et inerrantes poenitentiae dolorem
etvulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est
audientium, iste non estsermo sapientis. Hinc est quod Joannes Judaeos
gloriantes redarguit dura invectione, dicens:
Genimina viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira?
(
Mt, 3, 7) [mauvais référencement: Mt, 3]
Denique possumus et aliter hanc sententiam brevi indagatione innuere, quoait
dicens:
Verba sapientium sicut stimuli,
(
Ec, 12) etc.,quia et ad conversionem provocant et firma sunt, et in nullo
oberrant, quia sanctoSpiritu prophetis et apostolis inspirata, ad eos usque
pervenerunt, et ideo solidaradice fundata sunt. Unde et in eodem versu
subjungitur: Quae per magistrorum consilium data sunt apastore uno, videlicet a
prophetis per quorum consilium sunt prolata, et pastore uno,id est Spiritu sancto,
inspirata. Quisquis enim his est instructus, et Spiritu divino illustratus,
potest corrigere,si, inquantum humana fragilitas non obsistat, se a peccatis
continuerit, aliorumpeccata. Quia ille juste redarguit in caeteris malum
eorum, qui spiritualiter vivens, deproprio delicto reprehendi a quoquam non
potest. Scriptum namque est:
Spiritalis omnia judicat et ipse a nemine judicatur.
(
1Co, 2) Innocens enim esse debet ab omni delicto, qui caeteros judicat pro
scelereipsorum, sicut et Samuel fecisse legitur qui etiam tales pluviam de coelis,
id
estscientiam praedicationis ex libris prophetarum, de quibus scriptum est:
Judicium positum est et libri aperti sunt, »
(
Da, 3) proferunt et corda hominum, ut fructus fidei, ac bonorum operum gignerepossint,
diffundunt: ut eos, quia malum se egisse cognoscunt, terreant. Deinde
sequitur qualiter Samuel, dum quereretur de principatu, et populusdeprecaretur,
dicens: « Ne cesses orare pro nobis, » respondens ait:
Absit a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis.
(
S1, 12, 23) Hic namque perfecta benignitas sanctorum, olim in Samuele demonstrata est:
illavidelicet de qua Dominus ait:
Diligiteinimicos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
(
Mt, 5, 44) [mauvais référencement: Mt, 5]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 12
Et misit, inquit, Dominus Jerobaal, et Bedan, et Barach, et
Jephthe, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum
per circuitum, et habitastis confidenter,
(
S1, 12, 11) etc. Jerobaal ipsum nominat, qui alio nomine in libro
Judicum Gedeon est nominatus, et Bedan ipse est Samson fortissimus; de
quo in praedicto libro refertur quod Israel contra Philisthiim
defenderet.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 10
Et misit Dominus Jerubaal et Bedan et Jephta, et Samuel, et eruit vos
de manu inimicorum vestrorum per circuitum
(
S1, 12, 11).
Jerubaal ipse est Gedeon: et Bedan ipse est Samson.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)