Liber Primus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 24 : igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Cur enim viam divini obsequii bonam dicit, et rectam: cum bona non sit, si non sit recta; nec recta, si non sit bona? Sed bona fuit via, quia populus ab Aegypto ad terram promissionis ascendit, et tamen dum per eremum circuivit, recta non fuit. Bona ergo via est, qua ad supernam patriam tenditur: recta, qua facile pervenitur. Via ergo bona et recta est, cum ad religiosam vitam convertimur, divina obsequia cum instanti fervore magnae devotionis exercemus. Unde et bene eamdem viam Samuel exponit, dicens: Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro. ( S1, 12, 24)
  • Liber 5, Caput 2
    • Haec quidem via bona et recta est: quia ad aeternam vitam tendit, et velociter pervenit. Per timorem quippe Domini devitantur mala; serviendo ei, ejus mandata complentur. Cui nimirum in veritate servimus, quando ejus praecepta pro sola superna retributione perficimus. Nam qui de bono opere temporalem mercedem expetit, Deo in veritate non servit, quem falso proposito in sua operatione non diligit. Qui autem in veritate Deo servire cupiunt, totum cor in divinis obsequiis ponere jubentur, ut sic quae Dei sunt agant, ut in mente aliquid quod contra Deum sit, non retineant. Haec profecto via non solum bona, sed recta est: quia ad salutem tendit, et victorem suum ad perfectionem velociter deducit. Velut enim altera via terrae repromissionis ostenditur bona, quae perducat; recta, quae diverticulum caveat. Per hanc quippe unusquisque tanto melius ad culmen virtutum pervenit, quanto per negligentiarum circuitus non divertit. Haec quidem via recta in illa exprimitur, per quam Dominus filios Israel ducere ad terram promissionis voluisse perhibetur. Voluit quippe illis labores deserti committere, ut nobis post unigeniti sui vestigia gradientibus cursum tanti itineris levigaret. Non enim adhuc audire poterant: Si vis perfectus esse, vende quae habes, et da pauperibus, et sequere me; et habebis thesaurum in coelo. ( Mt, 19, 21) Dum enim licentia rerum temporalium vetus populus per diversa discurreret, quasi per circuitum laboris ad terram promissionis cito duci non potuit. Ut ergo nobis novae vitae viam propheta insinuet, viam bonam et rectam esse dicit, et Deum metuere, et ei in veritate, et ex toto corde servire: quia ad sublimitatem divinae gratiae cito perveniunt, qui omnipotentem Deum et bono opere, et ferventibus desideriis inquirere non desistunt. Et quia eumdem populum ad audienda praedicationis verba per miraculum attentum fecerat, subdit: Vidistis enim magnifica, quae in nobis gesserit Dominus. ( S1, 12, 24)