Liber Primus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 15 : si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Quasi dicat: Ad hoc vobis hominem elegistis, ad quod Deum habere solebatis. Quem nimirum locum si spiritualiter discutere volumus, hoc ex eo colligitur: quia qui carnalem sibi praeesse expetunt, divinam gratiam a se repellunt. Nam dum humilium doctorum exemplo vivunt, velut ab Aegypto liberantur: quia caliginem mundani amoris toto desiderio fugiunt. Quia etiam omnium vitiorum tyrannidem eorum doctrina evadunt, velut de manu Sisarae, Philistinorum, et regis Moab, missis ducibus, liberantur. In quibus Deus jam solus omnipotens regnat: quia dum humiles pastores foris imitantur, regnantis inter se divinitatis amorem gratanter excipiunt. Dicat ergo propheta: Dixistis mihi: Nequaquam, sed rex erit super nos; cum Dominus regnaret in vobis: ( S1, 12, 12) ut ostendat quia qui carnalibus se imitando subjiciunt, divinae gratiae dignitatem perdunt. Notandum etiam, quia propheta Samuel per virtutem humilitatis ubique se electis ostendit in norma rectitudinis. Nam cum Israeliticae plebis liberationem assereret, non ait: Misit Dominus Jepte et me; sed: Jepte et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum. ( S1, 12, 11) Se quidem quasi alium nominavit, ut virtus liberationis non ascriberetur personae missi: sed gratiae mittentis Dei. Misit, ( S1, 12, 11) inquit, Dominus Samuel, et eruit vos. ( S1, 12, 11) Quasi dicat: Quem voluit, misit; et per quem voluit, fecit. Et fortasse de se quasi de alio loquitur: quia non ipse est, qui per seipsum loquitur: sed Spiritus sanctus. Et quia permissione Dei, jam rege constituto, vir Domini ista loquebatur; ad hoc profecto loquebatur, ut regem et populum ad Dei cultum dirigeret, non ut ipsam dignitatem regiam evacuaret. Unde et subjungens, ait: Nunc praesto est rex vester, quem elegistis, et petistis. Ecce dedit Deus vester vobis regem. Si timueritis Deum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex vester qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. Si autem non exaudieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. ( S1, 12, 13, S1, 12, 14 et S1, 12, 15)