V. 2 :
et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum
sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce
praesto sum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 2
Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem
vestram juxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui
super vos regem: et nunc rex gradiatur ante vos.
Ego autem senui, et incanui.
Porro filii mei vobiscum sunt.
Itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque
ad diem hanc, ecce praesto sum. Loquimini de me
coram Domino et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam
tulerim, aut asinum. Si quempiam calumniatus sum,
si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi,
contemnam illud hodie, restituamque vobis.
(
S1, 12, 1,
S1, 12, 2 et
S1, 12, 3)
Liber 5, Caput 2
Vitae quidem innocentiam pro nobis habemus, sed praelationis culmen pro
aliis, non pro nobis ascendimus. Per innocentiae bonum ad
aeternam patriam tendimus, per altitudinem praelationis in aliorum
custodia vigilamus. In illa virtute securi sumus, istam vero
celsitudinem cum magno metu possidemus: quia qui nostrorum operum
rationem reddere vehementer expavescimus, de eo quod aliis praesusumus,
Deo reddere rationem debemus. Si ergo electi viri, volente
Deo, etiam praelationis culmen inviti conscendunt, volente Deo, idem
culmen devotionis deserunt. Sanctus ergo vir dicit:
Ecce audivi vocem vestram, et constitui super vos regem; et
nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui, et
incanui.
Porro filii mei vobiscum sunt.
(
S1, 12, 1 et
S1, 12, 2) Quasi aliis vocibus dicat: Quia non pro me, sed pro
vobis praefui, dignitatem quam tenui, libenter alii dedi. In
eadem dignitate jam senui, et tamen longus usus praeeminendi, quem
tenui, obligatum me in sui ambitione non tenuit. Quid ergo
est quod ait:
Filii mei vobiscum sunt,
(
S1, 12, 2) nisi quia in sanctis viris magna vis spiritualis amoris est, qua
filiis ad culmen nascentibus, jus auferunt successionis?
Sed qui summam ordinis tam quietus deserit, qualis in eodemculmine
manserit, ostendit.
Quia enim rapinae violentiam non exercuit, dicit:
Loquimini de me coram Domino et coram Christo ejus, utrum
bovem cujusquam tulerim, aut asinum.
(
S1, 12, 3) Item quia nulli nocendi occasionem quaesivit,
subjunxit, dicens:
Si quempiam calumniatus sum.
(
S1, 12, 3) Item quia debilibus gravis non fuit, dicit:
Si oppressi aliquem.
(
S1, 12, 3) Item quia de praelatione sua non terrena, sed
coelestia quaesivit, dicit:
Si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie,
restituamque vobis.
(
S1, 12, 3) Quia vero in tanto contemptu rerum ab omnibus notus
extiterat, sequitur:
Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti,
neque tulisti de manu alicujus quippiam. Dixitque
ad eos: Testis mihi Dominus adversus vos, et testis Christus
ejus in die hac, quia non invenietis in manu mea
quippiam. Et dixerunt: Testis.
Ipse vero adhuc subdit, dicens: Dominus, qui fecit Moysen
et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti, ipse
testis est.
(
S1, 12, 4,
S1, 12, 5 et
S1, 12, 6)
Commentaires
Gregorius I (540-604)