Liber Primus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 16 : sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Sed quia infirmis et carnalibus loquebatur, subsequenter denuntians ait: Si non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermonem ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. Manus Domini divinae est severitas ultionis. Quae profecto manus super filios et patres extenditur, cum divini contemptus merito, et reprobi praelati et subditi puniuntur. Eadem quoque manus ad ultionem extenditur, cum vox Domini non auditur, cum ejus sermones exasperantur: quia ii, qui divina mandata quasi dura et importabilia respuunt, intolerabili poenae onere in futuro deprimuntur. Stulta quippe audacia hominis, unde ad modicum subire ea, quae sibi videntur aspera, refugit; inde se asperioribus in aeternum subdit. Nam si sapienter saperet, hoc sibi quod displicet suaderet: ut per dura et aspera hujus brevissimi temporis, dura et aspera evaderet futurae damnationis. Haec profecto dura corda carnalium velociter audiunt, sed per salubre consilium facile molliri non possunt. Bene ergo subjungitur: Sed et nunc state, et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus, in conspectu vestro. Nunquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias; et scietis et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. ( S1, 12, 16 et S1, 12, 17)