Liber Primus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 22 : et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Ad litteram vana, simulacra daemonum appellat. Nobis autem vana illa hic accipienda sunt, quae concionator ostendit, dicens: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. ( Ec, 1, 2 et Ec, 12, 8) In comparatione etenim aeternorum bonorum, vana sunt omnia, etiam bona temporalia. Quidquid enim in hoc saeculo laetum, delectabile, sublime, aut prosperum cernitur, vanum profecto est: quia difficile habetur, et cito amittitur. Repente quidem alta saeculi corruunt, pulchra transeunt, laeta et prospera evanescunt. Nam cum stare in his floribus suis mundus blandiens cernitur, repentina fortuna turbatur, aut festina, et omnia deturbante morte, concluditur. Vana ergo sunt gaudia saeculi, quae quasi manentia blandiuntur: sed amatores suos, cito transeundo, decipiunt. Dicat ergo propheta Samuel: Nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis. ( S1, 12, 21) Quasi dicat: Stulte appetuntur bona saeculi, quae ab appetitoribus suis non poterunt diutius teneri. Et notandum, quia de futuro dicitur: Non proderunt vobis: ( S1, 12, 21) quia nimirum nunc prodesse cernuntur; sed cum in futuro pro eis puniri coeperint nequaquam prosunt. Unde et apte subditur: Neque eruent vos, quia vana sunt. ( S1, 12, 21) Quasi dicat: Idcirco vos tunc non adjuvant, quia cum mundo deficiunt, et post saeculum non habentur. Multum quidem saeculi bona durant, si cum amatore usque ad extremum vitae perveniunt. Post saeculum ergo non prosunt, quae finem vitae transire non possunt. In hac quidem vita suos amatores peccatis obligant; sed tunc non eruent, ubi quidem per meritum sunt, sed per auxilium non sunt. Qua in re caute notandum est: quia eis temporalia bona non proderunt, qui post haec declinare perhibentur. Post bona etenim temporis declinare, est in eorum appetitum defluere, amorem illorum divino amori praeferre. Merito ergo his vana non proderunt: quia ea eo ordine, quo condita sunt, habere noluere. Sed quo fructu vana despiciantur, insinuatur, dum subditur: Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere sibi populum. ( S1, 12, 22)
  • Liber 5, Caput 2
    • Magnum malum haec vana post se declinantibus ingerunt: quia dum inordinate terrena appetunt, a summo et omnipotenti Deo ad sustinenda futura tormenta deseruntur. His ergo, qui declinare post vana prohibentur, merito propheta repromittit, dicens: Non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum. ( S1, 12, 22) Quia qui pro ejus amore vana despiciunt, a veris malis eruuntur, et ex fide promissionis mercedem accipiunt aeternae haereditatis. Populum quippe suum Dominus facit, quem ad aeternae beatitudinis gaudia sustollit. Ibi quippe revelata majestatis suae gloria illi praesidet, quem in mundo ab amore vanitatis per occultam gratiam assumptum tenet. Jurare quidem Domino, repromittere est eumque populum suum facere, Dominus jurat, qui non declinat post vana: quia terrena despicienda sunt, ut aeternae haereditatis adipisci bona mereamur. Nec tamen ad ea posse his meritis se perduci aliquis credat; quia hic districte expressum est: Propter nomen suum magnum. ( S1, 12, 22) Non enim bonitate nostra, sed Dei fit, ut homo terrenus bonis coelestibus perfruatur. Donum quippe Dei est, non ex nobis. Sequitur: Absit autem a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23)