Liber Primus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 23 : absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Magnum malum haec vana post se declinantibus ingerunt: quia dum inordinate terrena appetunt, a summo et omnipotenti Deo ad sustinenda futura tormenta deseruntur. His ergo, qui declinare post vana prohibentur, merito propheta repromittit, dicens: Non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum. ( S1, 12, 22) Quia qui pro ejus amore vana despiciunt, a veris malis eruuntur, et ex fide promissionis mercedem accipiunt aeternae haereditatis. Populum quippe suum Dominus facit, quem ad aeternae beatitudinis gaudia sustollit. Ibi quippe revelata majestatis suae gloria illi praesidet, quem in mundo ab amore vanitatis per occultam gratiam assumptum tenet. Jurare quidem Domino, repromittere est eumque populum suum facere, Dominus jurat, qui non declinat post vana: quia terrena despicienda sunt, ut aeternae haereditatis adipisci bona mereamur. Nec tamen ad ea posse his meritis se perduci aliquis credat; quia hic districte expressum est: Propter nomen suum magnum. ( S1, 12, 22) Non enim bonitate nostra, sed Dei fit, ut homo terrenus bonis coelestibus perfruatur. Donum quippe Dei est, non ex nobis. Sequitur: Absit autem a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23)
  • Liber 5, Caput 2
    • Ille ista loquitur, cui superius de iis, quibus loquitur, Dominus ait: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. ( S1, 8, 7) Ecce abjicitur propheta, et abjicientibus se loquitur dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23) Equidem, si secundum Legis praeceptum hoc discutitur, peccatum non esset, si pro abjicientibus se non oraret. Nam Lex Moysi praecipit, dicens: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. ( Lv, 19, 18) Sed et qui prophetam abjiciebant, non amici, sed inimici exstiterant. Quid est ergo, quod dicit: Absit a me hoc peccatum, nisi quia vir sanctus ad charitatis verticem sublimatus, non solum diligebat amicos, sed ipsos etiam amplectebatur inimicos? Legis quidem veteris mandato instructus, sed novae gratiae fulgoribus illustratus, licentiam vetustatis Evangelica perfectione reprehendit. Quo nimirum in facto, nos nobiscum facere rationes cogimur. Hinc enim per Evangelium jubetur: Diligite inimicos vestros, benefacite iis, qui oderunt vos. ( Mt, 5, 44) Quantum ergo nunc inimici diligendi sunt, cum praecipimur (Praefat. num. 6), si tunc amari potuere cum odio haberi jubebantur? Et quia non solum orare pro eis, sed eos erudire conabatur, subjungens, ait: Et docebo vos viam bonam, et rectam. ( S1, 12, 23)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 11
    • Dixit autem Samuel ad populum: Venite et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum, ( S1, 11, 14) et reliqua usquequo ait, Misit Dominus Jerobaal et Bedan et Barac et Jephte et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum. ( S1, 12, 11) Prius enim antequam superiora pandamus, dicendum est quis fuerit iste Jerobaalet Badan. Jerobaal ipse est Gedeon, qui cum trecentis viris superavit Madianitas.Badan vero, ut quibusdam placet, ipse est Samson. Caeterum juxta altiorem intelligentiam, Galgala ubi Samuel innovavit regnum acredarguit filios Israel, quae interpretatur revelatio significat revelationemet illuminationem fidei in Novo Testamento, ubi vetus regnum in novum commutatumest. De qua mutatione superius jam diximus, ubi de Eli et filiis ejus reprobatis, etelectione Samuelis descripsimus. De abjectione Saul et constitutione David, Domino favente, in posterum dicturisumus. Verum in hoc quod Samuel filios redarguit, juxta moralem intelligentiam typumtenuit spiritalium doctorum: qui in semetipsis delicta gravia non habent, quaeredarguant; sed aliorum peccata absque detrectatione feriunt.De his enim talibus per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. ( Si, 12) Bene ait: Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi, ( Ec, 12) quia peccata hominum nesciunt palpare, nec molli manu attrectare lascivia; sedasperae invectionis increpatione corrigere, et inerrantes poenitentiae dolorem etvulnus infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationi est audientium, iste non estsermo sapientis. Hinc est quod Joannes Judaeos gloriantes redarguit dura invectione, dicens: Genimina viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? ( Mt, 3, 7) [mauvais référencement: Mt, 3] Denique possumus et aliter hanc sententiam brevi indagatione innuere, quoait dicens: Verba sapientium sicut stimuli, ( Ec, 12) etc.,quia et ad conversionem provocant et firma sunt, et in nullo oberrant, quia sanctoSpiritu prophetis et apostolis inspirata, ad eos usque pervenerunt, et ideo solidaradice fundata sunt. Unde et in eodem versu subjungitur: Quae per magistrorum consilium data sunt apastore uno, videlicet a prophetis per quorum consilium sunt prolata, et pastore uno,id est Spiritu sancto, inspirata. Quisquis enim his est instructus, et Spiritu divino illustratus, potest corrigere,si, inquantum humana fragilitas non obsistat, se a peccatis continuerit, aliorumpeccata. Quia ille juste redarguit in caeteris malum eorum, qui spiritualiter vivens, deproprio delicto reprehendi a quoquam non potest. Scriptum namque est: Spiritalis omnia judicat et ipse a nemine judicatur. ( 1Co, 2) Innocens enim esse debet ab omni delicto, qui caeteros judicat pro scelereipsorum, sicut et Samuel fecisse legitur qui etiam tales pluviam de coelis, id estscientiam praedicationis ex libris prophetarum, de quibus scriptum est: Judicium positum est et libri aperti sunt, » ( Da, 3) proferunt et corda hominum, ut fructus fidei, ac bonorum operum gignerepossint, diffundunt: ut eos, quia malum se egisse cognoscunt, terreant. Deinde sequitur qualiter Samuel, dum quereretur de principatu, et populusdeprecaretur, dicens: « Ne cesses orare pro nobis, » respondens ait: Absit a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis. ( S1, 12, 23) Hic namque perfecta benignitas sanctorum, olim in Samuele demonstrata est: illavidelicet de qua Dominus ait: Diligiteinimicos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. ( Mt, 5, 44) [mauvais référencement: Mt, 5]