Liber Primus Samuelis

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 4 : et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 2
    • Vitae quidem innocentiam pro nobis habemus, sed praelationis culmen pro aliis, non pro nobis ascendimus. Per innocentiae bonum ad aeternam patriam tendimus, per altitudinem praelationis in aliorum custodia vigilamus. In illa virtute securi sumus, istam vero celsitudinem cum magno metu possidemus: quia qui nostrorum operum rationem reddere vehementer expavescimus, de eo quod aliis praesusumus, Deo reddere rationem debemus. Si ergo electi viri, volente Deo, etiam praelationis culmen inviti conscendunt, volente Deo, idem culmen devotionis deserunt. Sanctus ergo vir dicit: Ecce audivi vocem vestram, et constitui super vos regem; et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui, et incanui. Porro filii mei vobiscum sunt. ( S1, 12, 1 et S1, 12, 2) Quasi aliis vocibus dicat: Quia non pro me, sed pro vobis praefui, dignitatem quam tenui, libenter alii dedi. In eadem dignitate jam senui, et tamen longus usus praeeminendi, quem tenui, obligatum me in sui ambitione non tenuit. Quid ergo est quod ait: Filii mei vobiscum sunt, ( S1, 12, 2) nisi quia in sanctis viris magna vis spiritualis amoris est, qua filiis ad culmen nascentibus, jus auferunt successionis? Sed qui summam ordinis tam quietus deserit, qualis in eodemculmine manserit, ostendit. Quia enim rapinae violentiam non exercuit, dicit: Loquimini de me coram Domino et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum. ( S1, 12, 3) Item quia nulli nocendi occasionem quaesivit, subjunxit, dicens: Si quempiam calumniatus sum. ( S1, 12, 3) Item quia debilibus gravis non fuit, dicit: Si oppressi aliquem. ( S1, 12, 3) Item quia de praelatione sua non terrena, sed coelestia quaesivit, dicit: Si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. ( S1, 12, 3) Quia vero in tanto contemptu rerum ab omnibus notus extiterat, sequitur: Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam. Dixitque ad eos: Testis mihi Dominus adversus vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non invenietis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. Ipse vero adhuc subdit, dicens: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti, ipse testis est. ( S1, 12, 4, S1, 12, 5 et S1, 12, 6)