V. 19 :
et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad
Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim
universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 53. 54. : Sol micat, et Samuel prece dat tonitrum pluviasque, Plebsque probat regem se petiisse male.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 2
Quia tam attente, et toties ista petitio regis reprehenditur, hoc
electis insinuat: quia qui ad culmen sanctae Ecclesiae carnales
provehunt, gravissima peccati obligatione retinentur. Nam
peccata reliqua singularis poenae meritum obtinent, qui vero carnalem
praepositum constituit, tot incurrit poenarum merita, quot ille
fidelibus subditis praebet pravitatis exempla. Sed grave
pondus criminis deponi non potest, nisi austeritate magnae
compunctionis. Compunctionis autem gratia menti non
infunditur, nisi prius ipsa ei peccati magnitudo monstretur.
Propheta ergo Domini, ut ad congruae poenitentiae fructum peccantem
populum provocaret, per mirabilem motum aeris, ei insinuat magnum
peccatum transgressionis. In messe autem tritici, pluviae et
tonitrua in illa regione non fiunt. Bene autem subsequenter
adjunctum est:
Clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces, et
pluvias in die illa: et timuit omnis populus nimis Dominum,
et Samuelem.
Dixitque universus populus ad Samuelem: Ora pro servis
tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur.
Addidimus enim universis malis nostris, ut peteremus nobis
regem.
(
S1, 12, 18 et
S1, 12, 19)
Liber 5, Caput 2
Quod sane, si ad nostra tempora deducimus, ut populus ad cognitionem
peccatorum veniat, praedicatores pro eis ad Deum clamant: quia fidelium
salutem magnis desideriis flagitant. Clamare quidem
praedicatoribus, est electorum salutem magna devotione
postulare. Ad quorum clamorem Dominus vocem dat: quia
peccatorum corda excitat, ut pravitatis suae nequitiam
recognoscant. Dat pluvias: quia excitata corda per infusionem
supernae gratiae adjuvat; ut non solum deserat mala quisque quae fecit,
sed etiam bona fortiter agat, quae appetit. Sed hoc in die
messis tritici fieri dicitur, ut virtus miraculi designetur.
Non est quidem minus miraculum immutatio cordis, quam perturbatio
aeris. Non minus miraculum est arentia corda reviviscere,
quam aestivis ardoribus inusitato more pluvias inundare.
Majus quippe miraculum est, intimo sonitu insensibilem mentem concutere,
quam, collisis per ventum nubibus, tonitruum insonare. Sed
rectus ordo conversionis ostenditur in ordinata positione
verborum. Nam dicit:
Dedit Dominus voces et pluvias: et timuit omnis
populus nimis Dominum et Samuelem.
(
S1, 12, 18 et
S1, 12, 19) Ordinatissima quippe conversione cum malum deseritur,
bonum in mente propagatur; cum conversi mens quasi per pluviam bonum
semen nutrit, et se Deo et hominibus per obedientiae virtutem
subdit. Bene ergo dicitur:
Timuit omnis populus Dominum et Samuelem,
(
S1, 12, 19) quia qui summi Spiritus adventum suscipit, et mala deserit, et
bona apprehendit, et sic Deo subditur, ut pro Deo etiam hominibus
substernatur. Et quia praesumptionem in ipsa obedientiae
virtute non habent, dicunt:
Ora pro servis tuis ad Dominum, ut non moriamur.
(
S1, 12, 19) Cum spiritus vitae se menti infundit, protinus eam ad
mortis pavorem erigit: quia magisterium ejusdem spiritus est, ut timendo
mens agat, ne quod timet inveniat: sed sancti viri pro eis orantes
exaudiri possunt, qui et occulta peccata cordis per humilitatem revelant
confessionis. Unde et subditur:
Addidimus enim universis malis nostris, ut peteremus nobis
regem.
(
S1, 12, 19) Quia vero haec satis jam exponendo ventilata sunt,
sequentia videamus.
Dixit autem Samuel: Nolite timere.
Vos fecistis universum malum hoc.
Verumtamen nolite recedere a tergo Domini.
(
S1, 12, 20)
Commentaires
Gregorius I (540-604)