V. 8 :
quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et
misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos
in
loco hoc
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 2
Ordo summae rationis est, ut qui bona agere non curat, mala in aliis
nequaquam reprehendat. Sanctus ergo vir prius mala se vitasse
caute asseruit, deinde ad reprehensionem aliorum prosiliit; ut electi
praedicatoris mores insinuet, qui praedicationis fructum bene ferre non
praevalet, nisi cum id, quod de aeternitate lucidum praedicat, splendida
etiam conversatione demonstrat. Dicit ergo:
Nunc state, et judicio contendam adversus vos de omnibus
misericordiis Domini.
(
S1, 12, 7) Stare quidem auditoribus, est intentionem mentis ad
verbum praedicatoris erigere. Merito ergo stare
praecipiuntur: quia doctor nihil exhortando proficit, si auditor mentem
ad ea, quae loquitur, non intendit.
Easdem misericordias enumerans, ait:
Quomodo ingressus est Jacob in Aegyptum, et exclamaverunt
patres nostri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron:
et eduxit patres nostros ex Aegypto, et collocavit eos in
loco hoc.
Et quia obliti sunt Domini Dei sui, tradidit eos in manu
Sisarae magistri militiae Assur, et in manus Philisthinorum,
et regis Moab: et pugnaverunt adversus vos.
Postea clamavere ad Dominum, et dixere: Peccavimus, quia
dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim, et Astaroth:
nunc ergo erue nos de manu Philisthinorum, et serviemus
tibi. Et dimisit Dominus Jerobaal, et Barach, et
Jepte, et Samuel; et eruit vos de manu inimicorum vestrorum
per circuitum, et habitastis confidenter.
(
S1, 12, 8,
S1, 12, 9,
S1, 12, 10 et
S1, 12, 11)
Commentaires
Gregorius I (540-604)