Liber Primus Samuelis

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
PrécédentSuivant

V. 1 : et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 18
    • Peracta victoria qua David gigantem interfecit, dicit Scriptura quod anima Jonathae conglutinata est animae David ( S1, 18, 1), et ita dilexisset eum Jonathan quasi animam suam ( S1, 18, 1), etc. Jonathas op time typum tenet eorum qui ex Judaeis in Christum crediderunt, qui, accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore relictis omnibus quae in mundo habere poterant, ipsum Redemptorem secuti sunt. Unde et Petrus apostolus de se et sociis suis dixit ad Jesum: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. ( Mt, 19, 27) [mauvais référencement: Mt, 19] Et in Actibus apostolorum ita scriptum est: Quotquot possessores agrorum erant, veniebant et vendebant et afferebant pretia eorum ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat ( Ac, 4). Sic enim Jonathas dedit vestimenta sua, a tunica usque ad balteum, cum credentes quique quidquid habere poterant in hoc mundo, omnia in lucrum Christi conferre satagebant. Porro cum reverteretur David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis: in tympanis laetitiae, et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia ( S1, 18, 6 et S1, 18, 7). Quod regis animus indigne tulit. Hinc invidia Saulis, et semina odiorum adversum David orta sunt. (voir: Isid, sl) Ita et Judaei audientes Christum praedicari in Ecclesiis, quem ipsi neci tradiderunt, et de victoria ejus, quo hostem antiquum triumphavit, credentes in laudibus ipsius congratulari, graviter inde offensi sunt. Nam Saul, callidus simulator, ut sine suis insidiis possit David offerre discrimini, studuit eum Michol filiae suae nuptiis alligare, si centum sibi Allophylorum praeputia victor offerret. pro quibus centum ducenta dedit ille; et unde creditus est regio perire voto, inde auctus est gloriosiore tropaeo: ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David prius alienigenarum praeputia attulit, et sic denuo Saul filiae nuptiis haesit, significat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi ante gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, et postea copulatus est Synagogae. Scriptum est enim: « Postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. » Dupla autem, hoc est, ducenta praeputia obtulit, sive pro Judaeis, et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Judaeorum. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ob medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere.