V. 8 :
iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt
David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 82. : Displicet inde Saul cantio feminea.
Petrus Riga
liber 1 , v. 354. 355. 356. 357. : He laudes odium pariunt in corde Saulis,
Nec poterat leta fronte uidere Dauid;
Callidus ergo dolis fraudes in pectore uoluit,
Per quas priuetur uictor honore suo.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 17
Porro cum reverteretur, percusso Philisthaeo, David, egressae sunt mulieres
de universis urbibus Israel cantantes, chorosque ducentes in occursum regis Saul
in tympanis laetitiae et in sistris, et praecinebant mulieres ludentes atque
dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia.
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste sermo,
dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt.
Quid ei superest nisi solum regnum? Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat
David ex die illa et deinceps.
(
S1, 18, 6,
S1, 18, 7,
S1, 18, 8 et
S1, 18, 9) Sic enim accipitur: Saul adversus David invidia exarsit,similiter et
populusJudaeorum adversus Christum Dominumaemulationes suo malo pariter
conspiratisunt. Et dum audiebant Christum praedicari in Ecclesiis, quem
ipsi neci tradiderunt: etde victoria ejus qui hostem antiquum triumphavit, credentes
in laudibus ipsiuscongratulari: graviter inde offensi sunt.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)