V. 21 :
dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus
Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 358. 359. 360. 361. 362. 363. : Vult ut nubat ei Michol, sua filia, centum
Si preputia uir uictor ab hoste ferat;
Sed contra uotum regale dolumque maligni
Pro centum uictor ille ducenta dedit:
Sic dum uult Christum Iudea necare, salutem
Gentibus inde parit unde nocere parat.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 17
Dilexit autem Michol filia Saul altera David.
Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus
Philisthinorum,
(
S1, 18, 20 et
S1, 18, 21) et reliqua. Denique his duobus periculis Saul David putabat interimi
posse, scilicet autinsidiis filiae suae, a qua se videbat multum amari, aut causa
praeputiorumPhilisthinorum, propter quae adipiscenda Philisthaeos bello erat
aggressurus. Unde et ait:
Liber 1, Caput 17
In duabus rebus gener meus eris hodie.
Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce
places regi, et omnes servi ejus diligunt te,
(
S1, 18, 21 et
S1, 18, 22) etc. In duabus ergo rebus generum suum sibi futurum dicit, quia jam
attulerat praeputiaPhilisthinorum pro Merob, quam Saul dedit Hadrieli Molathitae,
et
postea pro Micholducenta. Et quamvis non aperte dicatur pro Merob Sauli
Philisthinorum David dedisse, tamenqui praecedentia et subsequentia perlegerit et
scrutatus fuerit, inveniet eum bisSauli praeputia Philisthinorum dedisse.
Nam superius dixerat Saul:
Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum.
(
S1, 18, 17) In sequentibus vero ait:
Liber 1, Caput 17
Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia
Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis.
(
S1, 18, 25) Et subjungit Scriptura:
Porro cogitabat David tradere in manus Philisthinorum.
Cumque renuntiassent servi ejus David verba quae dixerat Saul,
(
S1, 18, 25 et
S1, 18, 26) et reliqua. Ecce hanc sententiam ita digessimus, prout opinio
aliquorum commentatur: quam siquis recipere noluerit, non contradicimus, sed si melius
intellexerit, sequi gaudentergratulabundi decrevimus. Caeterum dicamus
prout nobis videtur. Bene ait:
In duabus rebus gener meus eris hodie,
(
S1, 18, 21) videlicet quia tam ingentem gigantem prostraverit, et in hoc dignus erat
tantaevirtutis, ut gener regis efficeretur: et haec est una res. Altera
vero quam ei proposuit, scilicet si centum praeputia Allophylorum deferret,qui non
solumcentum, verum etiam ducenta attulit. Et unde creditur regio perire
voto, inde actus est gloriosiori trophaeo: eccehistoria. Caeterum tropice,
quod Saul callide simulat David offerre discrimini, et undecreditus est regio perire
voto, inde actus gloriosiori trophaeo, intelligitur quodJudaei, dum contra voluntatem
Dei Christum interficere nisi sunt, per id salutemgentium egerunt, per quod
crediderunt exstinguere. Quod enim David alienigenarum praeputia attulit,
et sic denuo filiae Saul nuptiishaesit, significabat quod Christus non prius Synagogam
connubio suo sponderet, nisigloriosus in gentibus fieret. Prius enim in
nationibus resecavit carnis pollutionem in utroque sexu, et posteacopulatus est
Synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo,tunc
omnis Israel salvusfiet
(voir:
Rm, 11)
. Dupla autem, id est ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et
gentibusacquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium, quam
credentiumJudaeorum. Deinde odium Saul adversus David in tantum auxit, ut
rex ob medelam sui spiritus,David more psallentem jaculo conaretur
conficere. Quid est quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa
David cithara,ejus vesaniam mitigabat? Per Saulem enim, Judaeorum elatio: per David
autem, humilitasChristi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu
arripitur, David canente, ejus vesaniatemperatur: quia cum sensus Judaeorum per
blasphemiam in furorem vertitur, dignum estut ad salutem mentes eorum, quasi
dulcedinecitharae, locutionis evangelicaetranquillitate revocentur. Nam
quod nisus est Saul configere David lancea in pariete, et David declinavit, etlancea
casso vulnere perlata est in parietem, possumus juxta quosdam ita intelligerequod,
praedicante Christo Evangelium, Judaei meditati sunt ei mortem inferre, sed dumille
ab
eis ad salutem gentium vivus secessit, solam duritiam mentis illorum malitiasua
laesit.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 16
Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat illi in scandalum, ut sit super
eum manus Philistinorum
(
S1, 18, 21).
His duobus periculis Saul David putavit interimi posse, scilicet aut insidiis
filiae suae, a qua se videbat multum amari, aut causa praeputiorum
Philistinorum, propter quae adipiscenda, Philistaeos erat bello
aggressurus.
Dixit ergo Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris
hodie
(
S1, 18, 21).
In duabus rebus generum eum sibi futurum dicit: quia jam ei attolerat
praeputia Philistinorum pro Merob, quam Saul dedit Adrieli Moholathitae, et
postea pro Michol ducenta.
Et quamvis non aperte dicatur pro Merob Saul praeputia Philistinorum David
dedisse: tamen qui praecedentia et subsequentia perlegerit, et perscrutatus
fuerit, inveniet eum bis Sauli praeputia Philistinorum dedisse.
Potest etiam et aliter intelligi.
In duabus rebus gener meus eris hodie, quia ego quaesivi a te centum
praeputia Philistinorum, et tu obtulisti ducenta.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)