V. 10 :
post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus
suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul
lanceam
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 83. 84. : Causa potens canor est, quia dum David citharizat, Spiritus abscedit qui Saul exagitat.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 17
Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat
in medio domus suae.
David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies,
(
S1, 18, 10) et reliqua. Quod autem dicit,
invasit spiritus Dei malus Saul
(
S1, 18, 10) more arreptitiorum agebat,
Et prophetabat.
(
S1, 18, 10) Prophetare enim in hoc loco non est aliud intelligendum, nisi
alienaretulisse. Quod vero sequitur de David.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 16
Post diem autem alterum invasit Spiritus Dei malus Saul, et
prophetabat in medio domus suae
(
S1, 18, 10).
More arreptitiorum prophetabat: et prophetasse suum in hoc loco, non est
aliud intelligendum, nisi aliena retulisse.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(Cap 7. 2.) Et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt
dies. Erat quippe annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca (maneret) manserit
in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi
frequentia
adduxit in Hierusalem
(voir:
S2, 6)
, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus,
(voir:
S1, 14, 8)
, quod temporibus Saulis fuit delata de hac civitate, et allata in castra, pugnante
eo
adversus Philistaeos: sic etenim scriptum est:
Et ait Saul ad Achiam: applica arcam Dei: erat enim ibi arca Dei in die illa cum
filiis Israelis.
Et quia constat
(voir:
S2, 7)
quod David eam in Hierusalem adduxerit, tultam de domo Aminadab, in quam tunc illatam
esse perhibetur, restat intelligi, quod in diebus Saulis relata de castris, et in
praefatam
sit illata civitatem; unde denuo regnante David affertur in Hierusalem. Est ergo sensus
memoratae sententiae, quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus,
cum eam
inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret: vel certe vicesimus erat
annus, cum
adhuc omnis domus Israelis requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi
soli
serviens; quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecim
annis
completus est, et primo tempore regni Saul, quod, eodem historico affirmante, viginti
annis
tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum
(voir:
S1, 16, 14)
cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret cum spiritus nequam, maxime
(voir:
S1, 18, 10)
ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae (vel)
et plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitisse complicem. Cariathiarim ipsa
est, quae
alio nomine Cariath Baal vocatur
civitas saltuum
(
Js, 15, 60 et
Js, 18, 14)
civitas saltuum
una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Hierusalem Diospolim
milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Hierusalem,
sicut
Hieremias scribit.
Liber 1, Caput 1
Non enim potest hic, nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum
rerum imagines et visa cernebant. Non ex eo tantum, quia dictum est, et prophetabat:
nam in exemplaribus, quae sunt ex Hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum
ita:
Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus
suae:
(
S1, 18, 10) et in aliis divinarum scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum
bona, sed et mala dicitur:
(voir:
R3, 18, 16,
R3, 18, 18,
R3, 18, 22,
R3, 18, 25 et
R3, 18, 40)
et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam, quia prophetabant in
Baal. Non ergo propterea necesse est, intelligi bonus spiritus, qui factus est postea
super
Saul, quia dictum est:
Et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(
S1, 19, 23), sed quia sine additamento positum est,
et factus est spiritus Dei super eum
(
S1, 19, 23): non enim sicut in illo loco dictum erat supra, spiritus Dei malus: ut ex hoc
posset etiam in consequentibus subaudiri, quinimo superiora magis magisque attestantur
illum
spiritum Dei bonum fuisse, et vere propheticum: David enim erat cum Samuele.
Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David
(
S1, 19, 15) [mauvais référencement: S1, 19, 20]
, quando autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore
prophetabant, nuntii, qui missi sunt, accepto ab eodem Spiritu prophetaverunt, missisque
aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saul venisset,
factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et
prophetabat
(
S1, 19, 23). Cum enim dicitur factus est etiam super ipsos spiritus Dei, et prophetabant et ipsi.
Idem utique spiritus erat, qui erat in prophetis: inter quos, et Samuel inventus est.
Et ex
hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter
discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem
ducendum,
tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat veniens et ipse, et sanguinem
innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis