Liber Tertius Regum

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 16 : Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei: venitque Achab in occursum Eliae.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 223. 224. :

    Protinus Elias Abdiam pergere iussit:

    Ille vocat regem, rex properando venit.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Non enim potest hic, nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant. Non ex eo tantum, quia dictum est, et prophetabat: nam in exemplaribus, quae sunt ex Hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum ita: Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae: ( S1, 18, 10) et in aliis divinarum scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicitur: (voir: R3, 18, 16, R3, 18, 18, R3, 18, 22, R3, 18, 25 et R3, 18, 40) et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam, quia prophetabant in Baal. Non ergo propterea necesse est, intelligi bonus spiritus, qui factus est postea super Saul, quia dictum est: Et ambulabat ingrediens, et prophetabat ( S1, 19, 23), sed quia sine additamento positum est, et factus est spiritus Dei super eum ( S1, 19, 23): non enim sicut in illo loco dictum erat supra, spiritus Dei malus: ut ex hoc posset etiam in consequentibus subaudiri, quinimo superiora magis magisque attestantur illum spiritum Dei bonum fuisse, et vere propheticum: David enim erat cum Samuele. Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David ( S1, 19, 15) [mauvais référencement: S1, 19, 20] , quando autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore prophetabant, nuntii, qui missi sunt, accepto ab eodem Spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saul venisset, factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat ( S1, 19, 23). Cum enim dicitur factus est etiam super ipsos spiritus Dei, et prophetabant et ipsi. Idem utique spiritus erat, qui erat in prophetis: inter quos, et Samuel inventus est. Et ex hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
  • Liber 4, Caput 2
    • Factum est verbum Domini ad Heliam: vade: et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Qui perrexit: et occurrit in itinere Abdiae dispensatori regis Achab, et ait: vade, nuntia Achab: adest Helias, qui abiit et nuntiavit ei: venitque in occursum ejus, et ait ad Heliam. Tune es qui conturbas Israel? Ad quem Helias, non turbavi, inquit, Israel: sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti mandatum Domini, et secuti estis Bahalim. Verumtamen mitte nunc, et congrega ad me universum Israel in montem Carmeli, et Prophetas Bahal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum, qui comedunt de mensa Jezabel. Misit itaque Achab ad omnes filios Israel, et congregavit Prophetas in montem Carmeli. Accedens autem Helias ad omnem populum ait: usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Sin autem Bahal, sequimini illum; et non respondit ei populus verbum. Ad quos rursum ait Helias: ego remansi Propheta Domini solus. Prophetae autem Bahalim quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur ergo nobis duo boves, et illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna: ignem autem non subponant. Ego quoque faciam bovem alterum, et imponam super ligna ignemque non subponam. Invocent illi nomina deorum suorum, et ego invocabo nomen Domini: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Responditque omnis populus et ait: Optima propositio. Dixitque Helias Prophetis Bahal: eligite bovem unum, et facite vos primum, quia plures estis. Et fecerant ita: invocabuntque nomen Bahal de mane usque ad meridiem, et non erat vox, nec qui responderet . . . . Incidebantque se secundum ritum suum cultris, et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Cumque transisset meridies, et tempus adesset jam quo sacrificium verum offerri deberet, dixit Helias ad populum: accedite ad me, et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, et aedificavit altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, et imposuit ligna, et ait: implete quatuor hydrias aqua, et effundite super holocaustum, et ligna. Quod cum fecissent, idipsum, etiam secundo, et tertio fieri jussit, repletaque est fossa, et aquaeductus, aqua ( R3, 18, 1, R3, 18, 7, R3, 18, 8, R3, 18, 16, R3, 18, 17, R3, 18, 18, R3, 18, 19, R3, 18, 20, R3, 18, 21, R3, 18, 22, R3, 18, 23, R3, 18, 24, R3, 18, 25, R3, 18, 26, R3, 18, 28, R3, 18, 29, R3, 18, 30, R3, 18, 31, R3, 18, 32, R3, 18, 33, R3, 18, 34 et R3, 18, 35).