V. 22 :
Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetae autem
Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 229. 230. 231. 232. 233. 234. : Conspicit Elias tot pontifices statuarum, Nec dubitavit eis hoc dare propositum: Ara sit una
Baal, sit bos positus super unus, Araque sit Domini, bosque
super positus; Appositis lignis supponatur nihil ignis: Sic Baal atque meus se probet igne Deus.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Non enim potest hic, nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum
rerum imagines et visa cernebant. Non ex eo tantum, quia dictum est, et prophetabat:
nam in exemplaribus, quae sunt ex Hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum
ita:
Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus
suae:
(
S1, 18, 10) et in aliis divinarum scripturarum locis saepe invenitur, quod prophetia non tantum
bona, sed et mala dicitur:
(voir:
R3, 18, 16,
R3, 18, 18,
R3, 18, 22,
R3, 18, 25 et
R3, 18, 40)
et prophetae dicti sunt Baalim, et exprobratum est quibusdam, quia prophetabant in
Baal. Non ergo propterea necesse est, intelligi bonus spiritus, qui factus est postea
super
Saul, quia dictum est:
Et ambulabat ingrediens, et prophetabat
(
S1, 19, 23), sed quia sine additamento positum est,
et factus est spiritus Dei super eum
(
S1, 19, 23): non enim sicut in illo loco dictum erat supra, spiritus Dei malus: ut ex hoc
posset etiam in consequentibus subaudiri, quinimo superiora magis magisque attestantur
illum
spiritum Dei bonum fuisse, et vere propheticum: David enim erat cum Samuele.
Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David
(
S1, 19, 15) [mauvais référencement: S1, 19, 20]
, quando autem Samuel erat inter prophetas et coetus prophetarum, qui illo tempore
prophetabant, nuntii, qui missi sunt, accepto ab eodem Spiritu prophetaverunt, missisque
aliis
hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saul venisset,
factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et
prophetabat
(
S1, 19, 23). Cum enim dicitur factus est etiam super ipsos spiritus Dei, et prophetabant et ipsi.
Idem utique spiritus erat, qui erat in prophetis: inter quos, et Samuel inventus est.
Et ex
hoc utique necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter
discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem
ducendum,
tali spiritu affici meruerunt, et Saul ipse, qui miserat veniens et ipse, et sanguinem
innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.
Liber 4, Caput 2
Factum est verbum Domini ad Heliam: vade: et ostende te
Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Qui perrexit: et occurrit in itinere Abdiae
dispensatori regis Achab, et ait: vade, nuntia Achab: adest Helias, qui abiit et nuntiavit
ei: venitque in occursum ejus, et ait ad Heliam. Tune es qui conturbas Israel? Ad
quem
Helias, non turbavi, inquit, Israel: sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti
mandatum
Domini, et secuti estis Bahalim. Verumtamen mitte nunc, et congrega ad me universum
Israel in
montem Carmeli, et Prophetas Bahal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum,
qui
comedunt de mensa Jezabel. Misit itaque Achab ad omnes filios Israel, et congregavit
Prophetas in montem Carmeli. Accedens autem Helias ad omnem populum ait: usquequo
claudicatis
in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Sin autem Bahal, sequimini illum;
et non
respondit ei populus verbum. Ad quos rursum ait Helias: ego remansi Propheta Domini
solus.
Prophetae autem Bahalim quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur ergo nobis duo
boves, et
illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna: ignem autem non
subponant.
Ego quoque faciam bovem alterum, et imponam super ligna ignemque non subponam. Invocent
illi
nomina deorum suorum, et ego invocabo nomen Domini: et Deus qui exaudierit per ignem,
ipse
sit Deus. Responditque omnis populus et ait: Optima propositio. Dixitque Helias
Prophetis Bahal: eligite bovem unum, et facite vos primum, quia plures estis. Et fecerant
ita: invocabuntque nomen Bahal de mane usque ad meridiem, et non erat vox, nec qui
responderet . . . . Incidebantque se secundum ritum suum cultris, et lanceolis, donec
perfunderentur sanguine. Cumque transisset meridies, et tempus adesset jam quo sacrificium
verum offerri deberet, dixit Helias ad populum: accedite ad me, et accedente ad se
populo,
curavit altare Domini, quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum
tribuum filiorum Jacob, et aedificavit altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum
quasi
per duas aratiunculas in circuitu altaris, et imposuit ligna, et ait: implete quatuor
hydrias
aqua, et effundite super holocaustum, et ligna. Quod cum fecissent, idipsum, etiam
secundo,
et tertio fieri jussit, repletaque est fossa, et aquaeductus, aqua (
R3, 18, 1,
R3, 18, 7,
R3, 18, 8,
R3, 18, 16,
R3, 18, 17,
R3, 18, 18,
R3, 18, 19,
R3, 18, 20,
R3, 18, 21,
R3, 18, 22,
R3, 18, 23,
R3, 18, 24,
R3, 18, 25,
R3, 18, 26,
R3, 18, 28,
R3, 18, 29,
R3, 18, 30,
R3, 18, 31,
R3, 18, 32,
R3, 18, 33,
R3, 18, 34 et
R3, 18, 35).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis