V. 17 :
Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israel?
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 4, Caput 6
Factum est, inquit,
inquit,
Vide cur etiam Elias hoc faciat, et diligenter adverte.
Habebat beatus Elias et pro gratia propheticae dignitatis, et pro
divinicultus studio scientiam omnium quae in templis daemonum
agebantur.
Noverat inter caetera inepta potius quam commenta callidam etiam
hujusmodicompositam fraudem, qua facilius irretirentur animae miserorum,
ut arae eorumnon simpliciter ante delubri pedes statuantur, sed pendens
crepido supra quastructae sunt, rogus subterranea fornice bajuletur; ad
quas ex adversa parteconcavi parietis, occulto aditu descendatur, ac per
patulas cavernaspraeparatos ignes doli minister sacrificii tempore
clandestinis officiissubministret; quo attonitus miserorum animus, dum
nullas desuper videtadhibitas flammas, hostiamque cernit ex improviso
comburi, per invisibilempotestatem ignes coelo credat esse
delatos.
Ne ergo hoc incredulae mentes de divinis suspicarentur altaribus,
vallum quodfieri praeceperat aqua jussit impleri, ut si qua esset sub
altario prodereturfovea, vel descendens deorsum aqua latentes utique
ignes exstingueret.
Nec sufficit semel rigasse locum, tertio id agitur; sed nec hoc est
contentuspropheta: ipsa altaris ligna praecepit inundari, ut omnis
fraudis suspicionesubmota, divinae potestatis esse virtutem, nec rex,
nec populi, nec ipsidubitarent sacerdotes.
inquit, clamante eo,
Clementissimus enim Deus qui non obliviscitur misereri, nec in ira
continetmiserationes suas, rursum ad Israelem Filium suum dignatus est
mittere, uteisdem pluviam evangelicae praedicationis tribueret.
Tres anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo Judaeorum vel in
totomundo defuisse praesignabant.
Achab vero, qui interpretatur Frater patris, a quo etiam Dei
prophetasinterfectos Scriptura pronuntiat, principum sacerdotum typum
gerebat.
Quod autem dicit Achab ad Eliam,
Tune es ille qui conturbas Israel?
(
R3, 18, 17) hoc ipsum et de Domino principes sacerdotum dixisse Pilato
leguntur:
Invenimus hunc subvertentem
, sive conturbantem,
gentem nostram
(
Lc, 23, 2); ii enim, ut Dominus legitur eis exprobrasse, filii fuerepatris
sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae suae
auctoremcrucifigendum impie proclamarent.
Vos enim
, ait Dominus,
de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis;
ille
enim
homicida est et ab initio mendax, et in veritate numquam
stetit
(
Jn, 8, 44).
Abdias autem, cujus nomen interpretatur Servus Domini, qui etiam eo
tempore quo Achab prophetas Domini praeceperat trucidari, centum
prophetas in speluncis celaverat, victum eisdem quotidie administrans,
illos quodammodo praesignabat qui ex principibus Judaeorum occulte
discipuli Domini erant, hoc est, Nicodemus, et caeteri quos evangelista
pronuntiat.
Prophetae Baal et prophetae lucorum, scribarum et pharisaeorum typum
gerebant, qui sacrae legis negligentes praecepta, populum propriis
traditionibus perverterant
(voir:
Mt, 21)
, quibus, Vae futurum Dominus legitur praedixisse
(voir:
Lc, 11)
.
Carmelus vero mons, qui interpretatur Scientia circumcisionis,
Christifigurabat / Ecclesiam, in qua non praeputii circumcisio, sed
qualitercircumcisio accipienda sit, scire praecipimur.
Per circumcisionem enim praeputii carnis libidinem atque luxuriam
sciendumest abscindendam: per cordis vero circumcisionem immundae
cogitationesintelligendae sunt amputandae.
Bovem vero, quem Elias mactavit in holocaustum atque in frusta
concidit,vetus intelligendum est Testamentum, ex quo ad confutandas
Judaicassuperstitiones, ea quae de illo scripta fuerunt in multis locis
excussisseevangelica praedicatione manifestatur, cum dixisse
scribitur.
inquit,
scribae et pharisaei
(
Mt, 23, 2) quod de illis diceret, etc., quae in Evangelio reperiuntur.
Bovem vero alterum a falsis prophetis electum, populum significat
reprobumper Pharisaeos atque Scribas, seu haereticos non Deo, sed
diabolo auctori eorumab ipsis oblatum, transacti meridiei tempus
urgentis mundi significabat cursum,in cujus vesperum Dominus Jesus
Christus in verum sacrificium, quod ipse est,se ipsum Patri ad deponenda
humani generis delicta obtulit.
Altare quod ab Elia curatum est et ex duodecim lapidibus restauratum,
sanctaeTrinitatis accipienda est confessio, quae in Judaeis olim vel in
haereticisdestructa fuerat, a Domino per apostolos in Ecclesia reformata
est.
Ligna vero quae super altare composita fuerant, crucis
patibulumpraesignabant, in qua Dominicum affixum est corpus, quod verum
et acceptabileDeo Patri fuit holocaustum.
Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero signabant Evangelia, in
quibusbaptismi sacramentum, quod in nomine sanctae Trinitatis datur,
habeturpraeceptum.
Ignis quoque, qui lapides altaris et quae super eum fuerant, necnon et
aquamvoravit, sanctum Spiritum praesignabat, qui non solum apostolos,
sed cunctoscredentes per lavacrum regenerationis in Dei sacrificium
absumit etsanctificat.
Falsi vero prophetae qui ab Elia interfecti leguntur, adversariae
accipiendaesunt potestates, de quibus Dominum in cruce pronuntiat
Apostolus triumphasse:sive illi accipiendi sunt, qui adversus Dominum
impie proclamasse leguntur,
Sanguis ejus super nos et super filios nostros
(
Mt, 27, 25); quod utique temporibus Vespasiani et Titi expletum, qui legit
Josephumhistoriographum, non ambigit ambiguum.
Deinde sequitur historia et dicit:
Quod enim Elias exorat ut pluvia tribuatur a Deo, hoc quoque Dominum
fecissepro suis discipulis et qui per verbum illorum credituri erant,
evangelistapronuntiat.
Ministrum Eliae, cui jussum est contemplari contra mare, omnium
prophetarumqui ante adventum Salvatoris fuerunt, typum gestasse non
dubium est; quibus ingratia Spiritus sancti per omne tempus quod ante
adventum Salvatorispraecessit, incarnationem illius praestolare datum
est.
Nubecula parva, quae velut vestigium hominis ascendisse de mari
describitur,Dominus ac Redemptor noster accipiendus est; sicut enim
vestigium extremumcorporis membrum est, ita quoque Dominus Jesus humilis
et parvus ac puer inmundo existere voluit, qui nos a peccato
mundaret.
Coeli contenebrati sunt, quia sancti praedicatores divini verbi
occultissacramentis sunt repleti.
Pluvia facta est magna, quia evangelicus imber per apostolorum
praedicationemtotius mundi rigavit fines.
Currus Achab, quem Elias accinctus lumbis praeibat, diaboli
accipiendapotestas est, cui a Domino dicitur,
Vade retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum
(
Mt, 4, 10 et
Mt, 4, 7) (Matth. V); in tantum enim diaboli potestas in adventuDomini
inanis exstitit et infirma, ut nec in porcos intrandi haberet
licentiam,nisi ei fuisset permissum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Factum est verbum Domini ad Heliam: vade: et ostende te
Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Qui perrexit: et occurrit in itinere Abdiae
dispensatori regis Achab, et ait: vade, nuntia Achab: adest Helias, qui abiit et nuntiavit
ei: venitque in occursum ejus, et ait ad Heliam. Tune es qui conturbas Israel? Ad
quem
Helias, non turbavi, inquit, Israel: sed tu et domus patris tui, qui dereliquisti
mandatum
Domini, et secuti estis Bahalim. Verumtamen mitte nunc, et congrega ad me universum
Israel in
montem Carmeli, et Prophetas Bahal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum,
qui
comedunt de mensa Jezabel. Misit itaque Achab ad omnes filios Israel, et congregavit
Prophetas in montem Carmeli. Accedens autem Helias ad omnem populum ait: usquequo
claudicatis
in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Sin autem Bahal, sequimini illum;
et non
respondit ei populus verbum. Ad quos rursum ait Helias: ego remansi Propheta Domini
solus.
Prophetae autem Bahalim quadringenti quinquaginta viri sunt. Dentur ergo nobis duo
boves, et
illi eligant bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna: ignem autem non
subponant.
Ego quoque faciam bovem alterum, et imponam super ligna ignemque non subponam. Invocent
illi
nomina deorum suorum, et ego invocabo nomen Domini: et Deus qui exaudierit per ignem,
ipse
sit Deus. Responditque omnis populus et ait: Optima propositio. Dixitque Helias
Prophetis Bahal: eligite bovem unum, et facite vos primum, quia plures estis. Et fecerant
ita: invocabuntque nomen Bahal de mane usque ad meridiem, et non erat vox, nec qui
responderet . . . . Incidebantque se secundum ritum suum cultris, et lanceolis, donec
perfunderentur sanguine. Cumque transisset meridies, et tempus adesset jam quo sacrificium
verum offerri deberet, dixit Helias ad populum: accedite ad me, et accedente ad se
populo,
curavit altare Domini, quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum
tribuum filiorum Jacob, et aedificavit altare in nomine Domini: fecitque aquaeductum
quasi
per duas aratiunculas in circuitu altaris, et imposuit ligna, et ait: implete quatuor
hydrias
aqua, et effundite super holocaustum, et ligna. Quod cum fecissent, idipsum, etiam
secundo,
et tertio fieri jussit, repletaque est fossa, et aquaeductus, aqua (
R3, 18, 1,
R3, 18, 7,
R3, 18, 8,
R3, 18, 16,
R3, 18, 17,
R3, 18, 18,
R3, 18, 19,
R3, 18, 20,
R3, 18, 21,
R3, 18, 22,
R3, 18, 23,
R3, 18, 24,
R3, 18, 25,
R3, 18, 26,
R3, 18, 28,
R3, 18, 29,
R3, 18, 30,
R3, 18, 31,
R3, 18, 32,
R3, 18, 33,
R3, 18, 34 et
R3, 18, 35).
Commentaires
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis