Evangelium Secundum Matthaeum

Caput 21

v. 1 :Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,

v. 2 :dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:

v. 3 :et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.

v. 4 :Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

v. 5 :Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.

v. 6 :Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus.

v. 7 :Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

v. 8 :Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:

v. 9 :turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.

v. 10 :Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?

v. 11 :Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.

v. 12 :Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:

v. 13 :et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

v. 14 :Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos.

v. 15 :Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,

v. 16 :et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?

v. 17 :Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.

v. 18 :Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

v. 19 :Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

v. 20 :Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?

v. 21 :Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et iacta te in mare, fiet.

v. 22 :Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

v. 23 :Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

v. 24 :Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.

v. 25 :Baptismus Ioannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

v. 26 :Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.

v. 27 :Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.

v. 28 :Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

v. 29 :Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.

v. 30 :Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:

v. 31 :quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.

v. 32 :Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

v. 33 :Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

v. 34 :Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.

v. 35 :Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

v. 36 :Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

v. 37 :Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.

v. 38 :Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem eius.

v. 39 :Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.

v. 40 :Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?

v. 41 :Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

v. 42 :Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?

v. 43 :Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.

v. 44 :Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.

v. 45 :Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.

v. 46 :Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.