V. 45 :
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius,
cognoverunt quod de ipsis diceret.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Clementissimus enim Deus, qui non obliviscitur misereri, nec in ira continet miserationes
suas, rursum ad Israelem filium suum dignatus est mittere, ut eisdem pluviam evangelicae
praedicationis tribueret. Tres enim anni famis, scientiam sanctae Trinitatis populo
Judaeorum,
vel in toto mundo, defuisse praesignabant. Achab vero, cujus nomen interpretatur frater
patris, a quo etiam Dei prophetas interfectos pronuntiat Scriptura, principum Sacerdotum
typum gerebat. Quod autem dicit Achab ad Heliam: Tu ne es ille, qui conturbas Israel? (
3, 18, 17)
hoc ipsum et de Domino, Sacerdotum principes dixisse Pilato leguntur :
Invenimus hunc subvertentem gentem nostram (
Lc, 23, 2). Hic enim, ut Dominus eis legitur
exprobrasse, filii fuere patris sui diaboli, cujus opera facere studuerunt, ut vitae
suae
auctorem crucifigendum impie proclamarent: Vos enim (ait Dominus)
de diabolo patre estis, et opera patris vestri facere vultis (
Jn, 8, 44). Ille enim homicida
est, et ab initio mendax (
1Jn, 3, 15): et in veritate nunquam stetit (
1Jn, 3, 18).
Abdias autem cujus nomen interpretatur servus Domini, qui etiam, eo tempore, quo
Achab Prophetas Domini praeceperat trucidari, centum Prophetas in speluncis celaverat,
victum
eisdem quotidie administrans, illos quodammodo praesignabat, qui ex principibus Judaeorum
occulti discipuli Domini erant (voir:
Jn, 19, 38), hoc est Nicodemus, et caeteri, quos
Evangelista pronuntiat. Prophetae Baal, et prophetae Lucorum, scribarum, et Pharisaeorum
typum
gerebant, qui sacrae Legis negligentes praecepta, populum propriis traditionibus pervertebant,
quibus Vae futurum Dominus legitur praedixisse. Carmelus vero mons qui interpretatur
scientia circumcisionis, Christi praefigurabat Ecclesiam, in qua non praeputii
circumcisio accipienda sit, scire praecipimur: per circumcisionem enim praeputii,
carnis
libidinem luxuriae, atque luxuriam sciendum est abscindendam. Per cordis vero circumcisionem,
immundae cogitationes intelligendae sunt amputandae. Bovem vero, quem Helias mactavit
in
holocaustum, atque in frusta concidit, vetus intelligendum est testamentum, ex quo
ad
confutandas Judaicas superstitiones, ea quae de illo scripta fuerant, multis in locis
excussisse Dominum Jesum evangelica praedicatione manifestat, cum dixisse scribitur
: Non legistis, quod dictum est, lapidem quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli? Et intellexerunt (
Mt, 21, 42), inquit, scribae, et
pharisaei quod de illis diceret (
Mt, 21, 45), etc., quae in Evangelio reperiuntur. Bovem vero alterum
a falsis Prophetis electum, populum significat reprobum, per pharisaeos, atque scribas,
seu
haereticos, non Deo, sed Diabolo auctori eorum. ab ipsis oblatum. Transactum meridiei
tempus,
vergentis mundi significabat cursum, in cujus vesperum Dominus Jesus Christus in verum
sacrificium, quod ipse est, se ipsum Patri ad deponenda humani generis delicta obtulit.
Altare
quod ab Helia curatum est, ex duodecim lapidibus restauratum, Sanctae Trinitatis accipienda
est confessio, quae in Judaeis olim, vel in haereticis destructa fuit, a Domino per
Apostolos
in Ecclesia reformata est. Ligna vero, quae super Altare composita fuerant, crucis
patibulum
praesignabant, in qua dominicum affixum est corpus, quod verum, et acceptabile Deo
Patri fuit
holocaustum. Quatuor hydriae repletae aqua, totidem numero significabant Evangelia,
in quibus
baptismi Sacramentum, quod in nomine Sanctae Trinitatis datur, habetur praeceptum.
Ignis
quoque, qui lapides altaris, et quae super eum fuerant, nec non et aquam voravit,
Sanctum
praesignabat Spiritum, qui non solum Apostolos, sed cunctos credentes per lavacrum
regenerationis in Dei sacrificium assumit, et sanctificat. Falsi vero Prophetae, qui
ab Helia
interfeci leguntur, adversae accipiendae sunt potestates, de quibus Dominum in cruce
pronuntiavit Apostolus triumphasse, sive illi accipiendi sunt, qui adversum Dominum
impie
proclamasse leguntur : Sanguis ejus super nos, et super filios
nostros (
Mt, 27, 25). Quod utique temporibus Vespasiani, et Titi expletum, qui legit Josephum
historiographum, non habebit ambiguum.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis