V. 44 :
Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero
ceciderit, conteret eum.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 2
Qua in re notandum est, quia qui cadens moritur, juxta ostium
cadit. Quid est enim quod cadit juxta ostium, nisi quia, dum
caecus errat, impingit in Redemptorem? Qui nimirum de
semetipso asserit, dicens:
Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super
quem vero ceciderit, conteret eum
(
Mt, 21, 44). Ipse quoque de semetipso ait:
Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur et
egredietur, et regredietur, et pascua inveniet
(
Jn, 10, 9)
. Juxta ostium ergo mortuus est Heli, quia Synagogae
magisterium idcirco periit, quia in Redemptorem offendit. Ibi
enim cecidit, ubi deliquit. Qui etiam cadens, cervices
fregit. In cervice tumor temporalis potentiae
designatur. Fracta ergo cervice moritur, qui perfidiae
magnitudine, amissa regni potentia, condemnatur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)