Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 12 : Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Peccat post haec David populum numerando: praecipit enim David Joab, ut perambularet totum Israel, (Vers. 2) et afferret numerum populi: et haec ideo Scriptura dicit, (Vers. 1) quod furor Domini coepit irasci contra Israel. Quod in hoc facto aliud demonstratur nisi quod sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris? Ille enim, Deo attestante, laudatus, iste supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit, sed quod ipse, sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum pertulit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est, quod ita sibi invicem, et rectorum merita connectantur, et plebium, ut saepe ex culpa pastorum, deterior fiat vita plebium et saepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est, non temere vitam judicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus (voir: Mt, 21, 12) aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit: nimirum significans, quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum: quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt, ejus procul dubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtus ex merito est, si quidquid prioris est, toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat, quod displicet, emendari. Sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiae inordinata defensio; ne dum rectitudo incaute dirigitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit, ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur: si infirmitas propria incessanter attenditur: nam vires nostras veraciter examinari negligimus: et quia de nobis fortia credimus, idcirco eos, qui nobis praelati sunt, districte judicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos, quos reprehendere nitimur, plus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatis: saepe a praelatis in subditis committuntur, quia et omnes subditos hi, qui praesunt, minus quam ipsi sunt, sapientes arbitrantur: et rursum qui subjecti sunt, Rectorum suorum actiones judicant: et si ipsos regimen tenere contigeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit, ut rectores minus prudenter ea, quae agenda sunt, videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat, et nonunquam is qui subjectus est, hoc cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectus arguebat. Et pro eo, quod illa, quae judicaverat, perpetrat, saltim quia judicavit, erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione singulari sapientiae locus superius extollat, ita subjectis providendum est, ne sibi Rectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi etiam cum displicent venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas: subtilis etenim via tenenda est rectitudinis, et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant; quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat.