Liber Tertius Regum

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 2 : Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 16
    • Ivit ergo Elias ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae, ( R3, 18, 2 et R3, 18, 3) et reliqua. Quod autem Elias congregans universum Israel, contra prophetas Baal disceptabat,illisque frustra nitentibus, ipse altare Domini curavit quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israel erit nomen tuum: et aedificavit de lapidibus altare in nomine Domini. Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, et composuit ligna divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite, feceruntque et tertio. Et currebant aquae circa altare, et fossa aquaeductus repleta est, ( R3, 18, 31, R3, 18, 32, R3, 18, 33, R3, 18, 34 et R3, 18, 35) et reliqua. Quid convenientius figurare potest, quam quod Redemptor noster contra mundiprincipem ejusque satellites decertans ac superans, altare Domini quod destructumfuerat, hoc est, fidelium suorum corda ab omni labe iniquitatis purgans aram Deodedicat? Quae ex duodecim lapidibus constructa esse memoratur, quia ex his, quipropheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo araconstruitur, in qua quotidie sacrificium laudis in odorem suavitatis offertur. Fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, excontritovidelicet corde, et humiliato spiritu flumina producendo lacrymarum pro timoregehennae, et desiderio vitae aeternae. Ibi et composuit ligna, quia et sanctorum dicta et facta ad exemplum, credentibusconstituit. Divisitque per membra bovem, et posuit super ligna cum omnes actus suos adexemplum sanctorum patrum fideles formare docuit. Jussitque super holocaustum et super ligna semel, iterum, atque tertio, aquaminfundere: quia omni tempore necesse est nobis verba, cogitatus, atque opera nostra,in pura oratione atque compunctione lacrymarum mundare, et non prius cessare, quamfossae aquaeductus repleantur, id est, donec futurum gaudium, praesenti memoriaesuccedens, perfecte compleatur. Sicque erit juxta id quod sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 18
    • Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam in anno tertio dicens: Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab ( R3, 18, 1 et R3, 18, 2), etc. Quod autem Elias congregans universum Israel, contra prophetas Baal disceptabat, illisque frustra nitentibus, ipse altare Domini curavit quod destructum fuerat, et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini, fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris et composuit ligna, divisitque per membra bovem et posuit super ligna, et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum, et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite ; qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite, feceruntque et tertio, et currebant aquae circa altare, et fossa aquae fluctibus repleta est ( R3, 18, 34 et R3, 18, 35); quid convenientius figurare potest, quam quod Redemptor noster contra mundi principem ejusque satellites decertans ac superans, altare Domini, quod destructum fuerat, hoc est, fidelium suorum corda ab omni labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quae ex duodecim lapidibus constructa esse memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo ara construitur, in qua quotidie sacrificium laudis in odorem suavitatis ( He, 13 et Ep, 5) offertur.