V. 36 :
Cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait:
Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, ostende hodie quia tu es Deus Israel, et
ego
servus tuus, et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Cumque jam tempus esset, ut holocaustum offerretur, accessit Helias ad altare; et
exclamavit dicens: Domine Deus meus exaudi me hodie in igne, sicut exaudisti me in
aqua, ut
cognoscat populus hic, quoniam tu es Dominus Deus Israel, et ego servus tuus, et propter
te
feci opera haec. Exaudi me Domine, exaudi in igne, et cognoscat populus hic quia tu
es
Dominus Deus, et tu convertisti cor populi hujus retrorsum. Et ecce clamante eo, cecidit
ignis de coelo, devoravitque holocaustum, ac ligna, et lapides, pulverem quoque et
aquam,
quae erat in fossa aquaeductus, lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit
in faciem
suam, et ait: Dominus, ipse est Deus. Dominus ipse est Deus: dixitque Helias ad eos,
apprehendite omnes Prophetas infames, et ne unus quidem effugiat de illis. Quos
apprehendentes continuo duxit eos Helias ad torrentem Cison, et ibi eos trucidare
praecepit (
R3, 18, 36,
R3, 18, 37,
R3, 18, 38,
R3, 18, 39 et
R3, 18, 40).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis