Liber Tertius Regum

Caput 18

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46
PrécédentSuivant

V. 45 : Cumque se verteret huc atque illuc, ecce caeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Iezrahel:

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 249. 250. :

    Postulat Elias Carmeli vertice pronus,

    Moxque dedit nubes et pluvias Dominus.

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Deinde historia sequitur, et dicit Ascendit Helias in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua; et exorabat Dominum: dixitque ad puerum suum, ascende, et circumspice contra mare septem vicibus. Quod cum fecisset, septima vice apparuit nubecula parva quasi hominis vestigium ascendens de mare, et subito contenebrati sunt coeli, et facta est pluvia grandis ( R3, 18, 42, R3, 18, 43, R3, 18, 44 et R3, 18, 45). Quod enim Helias exorat, ut pluvia tribuatur a Deo, hoc quoque Dominum fecisse pro suis discipulis, et qui per verbum illorum credituri erant, Evangelista pronuntiat.
  • Liber 4, Caput 2
    • Ministrum Heliae, cui jussum est contemplari contra mare, omnium prophetarum, qui ante Salvatoris adventum fuerunt, typum gestasse non dubium est, quibus in gratiam Spiritus Sancti per omne tempus, quod ante adventum Salvatoris praecessit, incarnationem illius praestolare datum est. Nubecula parva, quae velut vestigium hominis ascendisse de mari describitur, Dominus, ac Redemptor noster accipiendus est: sicut enim vestigium extremum corporis membrum est, ita quoque Dominus Jesus humilis, et parvus, ac pauper in mundo existere voluit, qui nos a peccato mundaret. Coeli contenebrati sunt, quia sancti praedicatores divini Verbi occulti Sacramentis sunt repleti: pluvia facta est magna ( R3, 18, 45), quia evangelicus imber per Apostolorum praedicationem totius mundi rigavit fines. Currus Achab, quem Helias accinctis lumbis praeibat, Diaboli accipienda potestas est, cui a Domino dicitur : Vade retro Satanas; non tentabis Dominum Deum tuum ( Mt, 4, 10). In tantum enim Diaboli potestas in adventu Domini inanis exstitit, et infirma, ut nec in porcos dominandi haberet licentiam: nisi ei fuisset permissum.