Liber Tertius Regum

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 1 : Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas:

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 11
    • Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras, ( R3, 11, 1 et R3, 11, 2) et reliqua. Jam porro de caeteris operibus Salomonis, quid dicam, quem vehementer arguitsancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus, vel de indulgentiaDei omnino commemorat, nec prorsus occurrit, quid ad salutem in allegoria bonisignificet haec est, flenda vorago subversionis. Nisi forte dicat quis mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significareecclesias electas ex gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonemdesererentdeos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quidinde boni conjectari possit. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lotdiximus. Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia et mira submersio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum et posterius malum;hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bona illius, bonos Ecclesiae: mala autem illius, malos Ecclesiae significareputo, tanquam in unitate illius areae. Sicut in illo uno homine bonos in granis, malos in paleis: aut in unitate uniussegetis, bonos in tritico, malos in zizaniis.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 11
    • Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas. Filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, et Idumaeas, et Sydonias, et Ethaeas, de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras ( R3, 11, 1 et R3, 11, 2), etc. (voir: Isid, sl) Jam porro de caeteris operibus Salomonis quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat, nec prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet. Haec est flenda subversio; nisi forte dicat quis mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas ex gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectari possit. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus. Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. Nam bona illius bonos Ecclesiae, mala autem illius malos Ecclesiae significare puto, tanquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in paleis (voir: Mt, 3) , aut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis (voir: Mt, 13) .

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • (Cap. XI.) Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas: filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas: de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel, non ingrediamini ad eas: neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore, fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor ejus ( R3, 11, 1, R3, 11, 2 et R3, 11, 3). Ammonendi sunt quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibus hujus mundi feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam, usque ad idolatriam cecidisse describitur, quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur, sed concessam sapientiam funditus deseruit: eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina custodivit, nisi postquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit. Jam vero de caeteris operibus ejus quid dicam? Eum vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat, et nihil de poenitentia ejus, vel in eum indulgentia Dei, omnino commemorat. Nec prorsus occurrit, inter posteriora ejus male gesta, quod saltim in allegoria boni aliquid significent: hinc ejus flenda submersio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore deceptus est, significasse electas Ecclesias de gentibus. Posset enim fortasse hoc non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjici possit; nec tamen nihil arbitrandum est boni aliquid significare potuisse, sed malum; apparet enim in persona hujus Salomonis mira excellentia, et subversio terribilis. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul, et uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae, malo autem illius, malos Ecclesiae significatos puto, tanquam in unitate areae. Sic in illo uno homine bonos in granis, malos in paleis, aut certe in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizania.