Liber Tertius Regum

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 29 : Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 11
    • Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et invenit eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus fuerat, scidit in duodecim partes et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribus Israel, ( R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32) etc. Illud quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David, et a templo separataesunt et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente Apostolus ait: Reliquiaepropter electionem gratiae salvae factae sunt. ( Rm, 9) Jeroboam vero qui decem tribus a domo David et a templo Dei separans adidololatriam perduxit, significat haereticos qui dissensionem amant, et unitatem fideicatholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum subsequentestradunt. Interpretatur Jeroboam, dijudicans populum. Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacemfaciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Ahiae Silonitis, qui missus est adJeroboam ita dicens:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 12
    • Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Achias Silonites Propheta in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro; apprehendensque Achia pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel ( R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32), etc. Illud vero, quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente Apostolus ait: Reliquiae propter electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11). Jeroboam vero, qui decem tribus a domo David, et a templo Dei separans, ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt. Interpretatur autem Jeroboam dijudicans populum. Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Achiae Silonitis, qui missus est ad Jeroboam, ita dicens:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Factum est igitur in tempore illo, ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Hieroboam: Tolle tibi decem scissuras, haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus: porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et alia tribus propter Hierusalem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel ( R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32).