V. 2 :
de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque
de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini
deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 11
Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque
Pharaonis, et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas de
gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque
de illis ingredientur ad vestras,
(
R3, 11, 1 et
R3, 11, 2) et reliqua. Jam porro de caeteris operibus Salomonis, quid dicam,
quem vehementer arguitsancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus,
vel de indulgentiaDei omnino commemorat, nec prorsus occurrit, quid ad salutem in
allegoria bonisignificet haec est, flenda vorago subversionis. Nisi forte
dicat quis mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significareecclesias electas
ex gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter
Salomonemdesererentdeos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter
illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quidinde boni conjectari
possit. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore
filiabusque Lotdiximus. Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia
et mira submersio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius
bonum et posterius malum;hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore
ostenditur. Nam bona illius, bonos Ecclesiae: mala autem illius, malos
Ecclesiae significareputo, tanquam in unitate illius areae. Sicut in illo
uno homine bonos in granis, malos in paleis: aut in unitate uniussegetis, bonos in
tritico, malos in zizaniis.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 11
Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas
multas. Filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas,
et Ammonitidas, et Idumaeas, et Sydonias, et Ethaeas, de
gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non
ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad
vestras
(
R3, 11, 1 et
R3, 11, 2), etc.
(voir:
Isid, sl)
Jam porro de caeteris operibus Salomonis quid dicam, quem
vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat, nihilque de
poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat, nec
prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet.
Haec est flenda subversio; nisi forte dicat quis mulieres
alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas ex
gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter
Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum
vero ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non
est quid inde boni conjectari possit. Nec tamen nihil
arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus.
Apparet enim in persona Salomonis mira excellentia et mira
subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit
prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo
simul uno tempore ostenditur. Nam bona illius bonos
Ecclesiae, mala autem illius malos Ecclesiae significare puto, tanquam
in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos
in paleis
(voir:
Mt, 3)
, aut in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in
zizaniis
(voir:
Mt, 13)
.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Si in Templo, ubi erat Altare incensi, et candelabrum, et lucernae, missae sint
propositionis panes ? Si introibant ibi alii, nisi ordo Sacerdotum et Levitarum: Et
si ibi
erat conventus plebium ? Aut si soli Sacerdotes, sive Levitae (Supple.
degebant
, seu
illuc ingrediebantur
(
R3, 11, 2) ?)
Liber 3, Caput 2
(Cap. XI.) Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas: filiam quoque
Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas: de gentibus,
super quibus dixit Dominus filiis Israel, non ingrediamini ad eas: neque de illis
ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos
earum. His
itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore, fueruntque ei uxores quasi reginae
septingentae, et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor ejus
(
R3, 11, 1,
R3, 11, 2 et
R3, 11, 3). Ammonendi sunt quibus hoc saeculum prosperatur, qui nullis adversitatibus hujus
mundi
feriuntur, quod Salomon post acceptam sapientiam, usque ad idolatriam cecidisse describitur,
quia nihil in hoc mundo, priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur, sed concessam
sapientiam funditus deseruit: eo quod eum nulla saltem minima tribulationis disciplina
custodivit, nisi postquam Deum deseruit, et se a Deo desertum esse cognovit. Jam vero
de
caeteris operibus ejus quid dicam? Eum vehementer arguit sancta Scriptura, atque condemnat,
et
nihil de poenitentia ejus, vel in eum indulgentia Dei, omnino commemorat. Nec prorsus
occurrit, inter posteriora ejus male gesta, quod saltim in allegoria boni aliquid
significent:
hinc ejus flenda submersio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore
deceptus
est, significasse electas Ecclesias de gentibus. Posset enim fortasse hoc non absurde
intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus.
Cum vero
ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni
conjici
possit; nec tamen nihil arbitrandum est boni aliquid significare potuisse, sed malum;
apparet
enim in persona hujus Salomonis mira excellentia, et subversio terribilis. Quod igitur
in illo
diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in
isto adhuc
saeculo simul, et uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae, malo autem
illius,
malos Ecclesiae significatos puto, tanquam in unitate areae. Sic in illo uno homine
bonos in
granis, malos in paleis, aut certe in unitate unius segetis bonos in tritico, malos
in
zizania.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis