Liber Tertius Regum

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 32 : Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel:

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 11
    • Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et invenit eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus fuerat, scidit in duodecim partes et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribus Israel, ( R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32) etc. Illud quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David, et a templo separataesunt et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente Apostolus ait: Reliquiaepropter electionem gratiae salvae factae sunt. ( Rm, 9) Jeroboam vero qui decem tribus a domo David et a templo Dei separans adidololatriam perduxit, significat haereticos qui dissensionem amant, et unitatem fideicatholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum subsequentestradunt. Interpretatur Jeroboam, dijudicans populum. Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacemfaciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Ahiae Silonitis, qui missus est adJeroboam ita dicens:
  • Liber 3, Caput 11
    • Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalemcivitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israel. ( R3, 11, 31 et R3, 11, 32) Decem enim scissuras Jeroboam accepit, cum legis praecepta violandacorripuit. Et una tribus cum sobole David remansit, dum sors electorum juxta Apostolidoctrinam, in regula fidei catholicae remansit. Quia unus Dominus, una fides, unum et baptisma. ( Ep, 4) Denique Roboam, filius Salomonis (voir: R3, 14) , qui utili seniorum consilio relicto, adolescentium consilium secutus est,licet de domo David fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur. Fecit enim Judas (Scriptura teste) in illis diebus malum coram Domino, etirritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quaepeccaverant. Aedificaverunt autem et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collemexcelsum, etsubter omnem arborem frondosam. Sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quasattrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. Significat igitur malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti,negligunt curam habere subditorum et delectantes in multitudine sibi obsequentium, nectamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur autem Roboam latitudo populi. Et bene latitudo populinominari possunt qui latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt admortem, angustam viam quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit (voir: Mt, 7) , ingredi detrectant: relicto quesanctorum Patrum consilio, quorumdicta etexempla ad celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare praeceptis,hoc est, eorum qui juvenilibus desideriis mancipati laudibus iniquis et adulationibuseos gravant, et fit in eis quod per prophetam dicitur: Qualis populus, talis est et sacerdos. Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae student, et caeci caecis ducatum praebentes in foveam perditionis pariter cadunt. ( Jr, 6 et Mt, 15) Quibus comminatur sapientia Dei dicens: Vae tibi terra cujus rex puer est, et cujus principes comedunt. ( Ec, 10) Et econtrario de sanctorum populo, et rege eorum Christo laudando subsequitur,dicens: Beata terra cujus est rex nobilis, et cujus principes vescuntur in tempore suo, quia omnia quaecunque fecerint prosperabuntur. ( Ec, 10)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 12
    • Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Achias Silonites Propheta in via, opertus pallio novo. Erant autem duo tantum in agro; apprehendensque Achia pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel ( R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32), etc. Illud vero, quod post mortem Salomonis decem tribus a domo David separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente Apostolus ait: Reliquiae propter electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11). Jeroboam vero, qui decem tribus a domo David, et a templo Dei separans, ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt. Interpretatur autem Jeroboam dijudicans populum. Nam et haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt. Cui rei bene conveniunt verba prophetae Achiae Silonitis, qui missus est ad Jeroboam, ita dicens:
  • Liber 3, Caput 12
    • Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel ( R3, 11, 31 et R3, 11, 32). Decem enim scissuras Jeroboam accepit, cum legis praecepta violando corrupit. Et una tribus cum sobole David remansit, dum sors Electorum juxta apostolicam doctrinam in regula fidei catholicae permansit, quia unus est Dominus, una fides, unum baptisma ( Ep, 4). Denique Roboam, filius Salomonis, qui, utili seniorum consilio relicto, adolescentium consilium secutus est; licet de domo David fuerit, tamen in via ejus non gradiebatur: Fecit enim Judas , Scriptura teste, in illius diebus malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant. Aedificaverunt autem et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et super omnem arborem frondosam. Sed et effeminati fuerunt in terra. Feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel ( R3, 14, 22, R3, 14, 23 et R3, 14, 24). Significat ergo malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantur in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur autem Roboam latitudo populi, et bene latitudo populi nominari possunt, qui latam et spatiosam viam gradientes, per quam multi vadunt ad mortem, angustam viam, quae paucorum est, et ad aeternam vitam ducit, ingredi detrectant (voir: Mt, 7) , relictoque sanctorum Patrum consilio, quorum dicta et exempla ad celsitudinem tendunt perfectionis, eligunt juvenum obtemperare praeceptis, hoc est, eorum qui, juvenilibus desideriis mancipati, laudibus iniquis et adulationibus eos gravent. Et fit in eis quod per prophetam dicitur: Qualis populus, talis est et sacerdos. Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritiae student, et caeci caecis ducatum praebentes in foveam perditionis pariter cadunt ( Es, 24 et Jr, 6) [mauvais référencement: Mt, 15]. Quibus comminatur Sapientia Dei, dicens: Vae tibi, terra cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt ( Ec, 10). Et e contrario de sanctorum populo et rege eorum Christo laudando subsequitur, dicens: « Beata terra cujus rex est nobilis, et cujus principes nascuntur in tempore suo, quia omnia, quaecunque fecerint, prosperabuntur. »

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Factum est igitur in tempore illo, ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Hieroboam: Tolle tibi decem scissuras, haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus: porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et alia tribus propter Hierusalem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel ( R3, 11, 29, R3, 11, 30, R3, 11, 31 et R3, 11, 32).