Evangelium Secundum Matthaeum

Caput 7

v. 1 :Nolite iudicare, ut non iudicemini.

v. 2 :In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

v. 3 :Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?

v. 4 :aut quomodo dicis fratri tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?

v. 5 :Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.

v. 6 :Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

v. 7 :Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.

v. 8 :Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.

v. 9 :Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?

v. 10 :aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?

v. 11 :Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?

v. 12 :Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae.

v. 13 :Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

v. 14 :Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!

v. 15 :Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:

v. 16 :a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?

v. 17 :Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.

v. 18 :Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.

v. 19 :Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

v. 20 :Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

v. 21 :Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.

v. 22 :Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?

v. 23 :Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.

v. 24 :Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram,

v. 25 :et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.

v. 26 :Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam:

v. 27 :et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

v. 28 :Et factum est: cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina eius.

v. 29 :Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.