Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Bethsames, ut jam diximus, interpretatur domus solis. Dimissam autem arcam praedicatores aspiciunt, utrum recto itinere contra Bethsames gradiatur: quia et cum proprio arbitrio dimittuntur subditi, explorare praelati debent, an bonum libertatis ad profectum convertant coelestis itineris. Sed et caute notandum est: quia tunc recte contra Bethsames arca ascendit, cum confinium viam gradiendo non deserit. Confines etenim nostri sunt electi priores: confines quippe sunt, qui juxta se possessiones dispositas habent. Confines igitur electorum sunt aeterni regni perpetui cohaeredes. Nam velut juxta se dispositis possessionibus habitant, qui in eamdem aeternae patriae societatem vocati, de una et eadem Conditoris majestate sortiti sunt jura aeternae haereditatis. Vel idcirco dicuntur confines: quia cum de bona conversatione ad perennis vitae gaudia electi perveniant, qui recte vivunt in hoc mundo, coelestibus civibus vicini sunt. Quae est ergo via confinium, nisi afflictio temporalis? Hanc viam Bethsamis per semetipsum Dominus demonstrat, dicens: Arcta est via, quae ducit ad vitam ( Mt, 7, 14) . Hanc item commendat, cum discipulos increpans, ait: O stulti, et tardi corde ad credendum, nonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ( Lc, 24, 25 et ) [mauvais référencement: Lc, 24, 25]? Hinc Paulus ait: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei ( Ac, 14, 21) . Contra Bethsames ergo tunc arca dirigitur, cum per viam confinium ascendere videtur: quia in superna conversatione ille verius proficit, qui ad aeterna gaudia pervenire non per mundanas delectationes, sed per carnis afflictiones et mundi adversitates quaerit. Sed quia non ire, sed ascendere dimissa arca dicitur, altior via dimissis in libertate subditis indicatur: quia per viam Bethsamis non recte gradiuntur, si non quotidie de bonis ad meliora proficiunt. Ascendere enim meritis virtutum, quotidie ad meliora proficere est. Sed cum recte contra Bethsames arca ducitur, malum grande quod perpessi fuerant omnipotentis Dei operibus ascribunt. Malum namque grande eam percussionem vocant, de qua superius legitur: Fiebat manus Domini super singulas civitates interfectionis magnae nimis. Et quia eamdem interfectionem tam ad conversionem Gentilium, quam ad fidelium delinquentium salubrem compunctionem retulimus, cum arca recte contra Bethsames graditur, malum illud grande quod acciderat, a Deo esse indicatur: quia profecto electorum singulorum finis indicat, qualiter praedicatoris animus eorum prima opera recognoscat.